BCCCAP00000000000000000000799

De Vesperis sollemnibus 119 PARS TERTIA DE VESPERIS CANTATIS 584. Vesperas in choro cantari Ecclesia Romana núllo die prohibet, nis1 tantum Feria V in Coena Domini et Feria VI in Parasceve. Apud nos tamen ordinarie sine cantu persolvuntur: in sollemnitatibus vero, tum Ecclesiae uni– versalis, tum Ordinis nostri, cani possunt. 1 585. Vesperae cantatae sunt ve! sollemnes, ve! non sollemnes. Sollemnes sunt Vesperae, in quibus Celebrans pluviali induitur, et a principio quidem functionis usque ad finem, 2 necnon fiunt Altaris Chorique incensationes, 3 nisi tamen Vesperae sint Defunctorum. Non sollemnes sunt Vesperae, quae canuntur absque Celebrante parata· et absque incensationibus. TITULUS QUINTOS De Vesperis sollemnibus CAPUT I NORMAE GENERALES 586. Quoties in choro cantantur Vesperae, non ideo eas toties sollemniter peragi fas .est. Praeter enim dies dominicos et festas I et II classis, vetantur in Vesperis cantatis Celebrans seu Hebdomadarius pluviali parari, ac fieri thurificationes, 4 nisi tamen sollemniore modo celebrentur Vesperae votivae, puta occasione Tridui in honorem alicuius Sancti seu Beati recens canonizati seu beatificati. 587. Thurificatio autem Altaris et Chori, in Vesperis sollemnibus, facienda est non solummodo si Celebranti parata assistant alii item pluvialibus induti, verum etiam si solus Celebrans paratus a Clericis stiperp,elliceis indutis mini– stratur. 5 Art. I De qualitate ét numero Offecialium 588. Sacerdos Celebrans accipere debet pluviale, coloris Officio convenien– tis, 6 super superpelliceum seu cottam, 7 minime super albam, 8 nisi immediate post Vesperas facienda sit processio cum Sstño Sacramento, quin Celebrans 1 Ordin. Cap. Gen., 61, § 2. - 2 S. R. C., n. 4054 ad 7; n. 4162 ad 2; n. 4250 ad 3. - 3 S. R. C., n. 35; n. 3009 ad 5; n. 3410 ad 4; n. 3844 ad 2; n. 4081 ad 4. - 4 Caerem. Episc., l. 2, c. 3, n. 17; c. 6, n. 16; S. R. C., ,n. 3844 ad 2. - 5 .s. R. C., n. 3009 ad 5; n. 3844 ad 2. - 6 Si. Vesperae non sint integrae, is color adhibendus est ab initio Vesperarum, qui congruit Officio de quo dicitur Capitulum. - 7 Caerem. Episc., l. 2, c. 3, n. l. - 8 S. R. C., n. 1077 ad 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz