BCCCAP00000000000000000000799

De Officio Defunctorum 117 Dein altero signo ab Hebdomadario dato se erigunt, et proceditur ut supra:. Dicta ve! inchoata, pro ritu Officii; Antiphona, Superior intonat primum Psal" mum usque ad asteriscum, quem semichorus eiusdem partís, sedentibus omni– bus, prosequitur. Chorales vero Psalmos alternatim, ut solet, recitant; et in singulorum fine, loco Gloria Patri, dicunt Requiem aeternam etc. 576. Cum in fine primi Psalmi dicitur Luceat eis, prior Acolythus surgit et repetit antiphonam. Interim assurgit pariter alter Acolythus, et dicit integram, ve! tantum inchoat, ut dictum esf, secundam Antiphonam; pastea intonato a digniore secundo Psalmo usque ad asteriscum, sedet usquedum, finito Psalmo, stans repetat Antiphonam. Et sic deinceps per vices Acolythi dicunt Antiphonas atque intonanttir Psalmi a digniore r¿spectivae partís. 577. Repctita a priore Acolytho quinta Antiphona, duo Acolythi stantes in loco suo simul cantant VersicuJum, ad quem Chorales sedentes Responsorium subiungunt. Prior tune Acolythus stans pronuntiat partim ve! integre Anti~ phonam ad Magníficat, qua expleta omnes Chorales surgunt, et Superior into– nat ipsum Canticum, quod Chorales stantes de more prosequuntur, addentes in fine Requiem aeternam etc. Quq dicto, prior Acolythus integram repetit Anti– phonam. 578. Mox clara voce dicit Hebdomadarius Pater noster, omnibus statim cum ipso genuflectentibus, secretoque prosequentibus. In fine, ídem Hebdo– madarius eadem voce ac supra profert Et ne nos inducas etc., ad quod Chorales respondent Sed· libera nos a malo. Tum, si dicendus sit Psalmus Lauda, anima mea, Hebdomadarius illum intonat, et Chorales alternatim de rríore prosequun– tur, in fine dicentes Requieni aeternam etc. Pastea addit Hebdomadarius Versi– culos, quibus Chorales respondent. Ad J!. Dominus vobiscum surgit solus Hebdo– madarius, et stans dicit Orationem ve! Orationes convenientes pro ritu Officii et qualitate D.efuncti seu Defunctorum. In fine subdunt Chorales Amen, et respondent ad Versicúlos sequentes, qui semper plurali numero dicuntur. 579. Ad Matutinum, quod ve! delationem cadaveris ad ecclesiam ac Respon– sorium Subvenite, ve! Laudes diei currentis immediate sequatur, (secus, ad signum quod dat Superior omnes surgunt, et profunde inclinaÜ facie ad faciem secreto dicunt Pater, Ave et Credo), duo Acolythi ad legile in medio chori posi– tum accedunt, nutu capitis prius se salutantes, dein versus Altare simul genu– flectentes et mediocrem corporis inclinationem hinc inde ad Chorales facientes; et, accepto signo inchoandi a Superiore (ve!, post Pater, Ave, Credo, ab Hebdo– madario), Invitatorium recitant cum Psalmo Venite exsultemus; ceteris ad Altare conversis de more Invitatorium alternantilms, et in fine, loco Gloria Patri, dicunt Requiem aeternam etc. 580. Si omittendum sit Invitatorium, Acolythi ad medium chorum nolll pergunt, sed prior Acolythus, in sede sua stans, primam Antiphonam (quam post Invitatorium dicit ad legile) primi Nocturni, vel unici Nocturni dicendi, recitat integram, aut tantummodo, pro ritu Officii, inchoat. Dein intonat Supe– rior primum Psalmum usque ad asteriscum, post quem iterum Acolythus stans /

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz