BCCCAP00000000000000000000799
De Officio Defunctorum 115 etiamsi Officium diei fuerit semiduplex ve! simplex; neque, ut sit duplex, requi– ritur ut integre recitetur, neque tandem ut sollemniter celebretur. 564. Duplicantur vero Antiphonae Officii, quod dicitur in Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum, die 2 novembris, 1 necnon in Commemora– tione Orrinium nostrorum Fratrum Defunctorum, die 5 octobris. Duplicantur pariter in Officio Defunctorum, quod celebratur ,in die depositionis, in die post acceptum mortis nuntium, et tertio, septimo, trigesimo ac anniversario, etiam late sumpto, 2 et quoties sollemniter celebratur Officium, id est cum cantu et Celebrante superpelliceo ac pluviali nigro, cum ve! sine stola, ve! saltem stola nigra supra cottam parato, 3 et quidem inde ab initio Officii, etiamsi unicum dicatur Nocturnum. Praeter hos casu~, non duplicantur Antiphonae in Officio· Defunctorum, quamvis integrum celebretur. 4 565. In fine omnium Psalmorum et Canticorum, semper dicitur Requiem aeternam * dona eis, Domine. Et lux perpetua*' luceat eis; etiam si pro uno tan– tum fiat Officium. 566. Si Officium recitatur sub ritu duplici, unica dicenda est Oratio, et ea quidem quae conveniat, ex iis quae in Breviario seu Ritua,Ji assignantur. Si recitatur sub ritu semiduplki, tres dicuntur Orationes: videlicet, si recitatur pro Defunctis in genere, illae quae in Breviario seu Rituali pro eiusmodi casu prostant; si vero pro Defuncto ve! Defunctis certo designatis, prima dicitur pro eodem ve! iisdem D_efunctis (deficiente ve! ignorata designatione, Oratio Deus, veniae largitor), secunda ad Iibitum, tertia Fidelium pro omnibus Defunc– .tis. In Officio autem, non secus ac in Missa, conclusio Orationis nnicae ve! ultimae est longa. 5 Quando Officium agitur pro Religioso ve! Religiosa Seraphici Ordi– nis, in Oratione ad eius Nomen additur, pro casus exigentia: Fratrem nostrum, aut Fratris nostri, vel Sororis nostrae. 567. Psalmus Lauda, anima ad Vesperas, et Psalmus De profundis ad Laudes, non dicuntur in die obitus seu depositionis Defuncti, neque aliis diebus, quando Officium recitatur sub ritu duplici._ Recitantur quidem sine cantu in Officio recitato, cantantur vero in Officio cantato, ut habetur in Rituali Romano. 6 Versiculi autem qui Orationem praecedunt dicuntur ~ingulari numero, quoties Officium ve! eius pars pro uno tantum befuncto peragitur. , 568. Post Orationem ve! Orationes, dicitur semper plurali numero Y/. Re– quiem aeternam dona eis, Domine. R'. Et lux perpetua luceat eis. Y/. Requiescant in pace. R'. Amen. Qui tamen Versiculi non dicuntur i11 fine cuiuslibet Horae Officii Defunctorum, quam immediate sequantur Exsequiae, ve! Missa, ve! Absolutio ad feretrum aut tumulum. 7 569. Quoties Vesperae non sequantur immediate ve! delationem cadaveris ad ecclesiam ac R'. Subven.ite, ve! Officium diei currentis, praemittuntur secreto 1 Rubr. gen. Brev., tit. !, n. l. - 2 Rit. Rom., tit. VI, c. IV: Rubr. spec. Brev. Rom., in prin– cipio Officii Defunctorum. - 3 Caerem. Episc., l. 2, c. 10, n. 10. - 4 Rubr. spec. Brev. Rom., ante Matutinum Officii Defunctorum. - 5 Rit. Rom., tit. VI, c. III, n. 5. - 6 Rit. Rom., tit. VI, c. IV. - 7 Rit. Rom:, tit. VI, c. III, n. 5.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz