BCCCAP00000000000000000000799
De Officio Defunctorum 113 \ 557. Dicitur autem flexis genibus ab omnibus, tam in privata quam in pu– blica recitatione, praeterquam ab iis, qui ob certam infirmitatis ve! gravioris impedimenti causam nequeant genuflectere; et in choro omnes mediocrem faciunt inclinationem usque ij'. Amen, inclusive. 1 558. Licet ad lucrandam praedictam indulgentiam sufficiat ut haec Oratio a solo Hebdomadario clara voce recitetur, ceteris mente eam prosequentibus, et, ut in Breviario notatur, respondentibus Amen, 2 mos tamen apud nos recep– ius est, ut ab omnibus proferatur, inchoante Superiore. 31 In fine solus Hebdo– madarius dicit Y/. Beata víscera etc., cuí .omnes responµent ij'. Et beata ubera etc. TITULUS QUARTUS De Officio Defunctorum CAPUT I DE ÜFFICIO DEFUNCTORUM IN GENERE Art. I De eius partibus 559. Praeter unam Commemorationem Omnium Fidelium Defunctorum, in qua Officium pro Animabus recitandum non solum ex Vesperis, Matutino ac Laudibus constat, sed et Completorio atque quatuor Horis minpribus, nec– non omnes in Nocturnis Lectiones proprias habet, Officium Defunctorum, quotiescunque per reliquum annum dicitur, semper ídem est, et tantummodo primas Vesperas atque Matutinum cum Laudibus possidet, quae omnes Horae ne necessario quidem recitanda.e sunt: sed, praeter casus infra ·enumerandos, pro temporis opportunitate, Officium Defunctorum dici potest, etiam in choro, cum ve! sine Vesperis, cum uno ve! tribus Nocturnis et Laudibus, aut etiam sine Laudibus. 4 Art. II De tempore illud célebrandi 560. Officium Defunctorum persolvitur in choro cum tribus Nocturnis et Laudibus in omnibus Conventibus nostris, obeunte Romano Pontífice, Cardi– nali Protectore Ordinis, 5 Ministro ve! Ex-Ministro generali, Prqcuratore ve! Ex-Procuratore generali; item in omnibus singularum Provinciarum Conven- 1 Cfr. n. 199. - 2 C. l. C., can. 934, § 3; S. C. lndulg. 29 febr. 1820, decr. 249 ad IV. - 3 Cfr. n. 339, - 4 Rit. Rom., tit. VI, c. V, n. l. - 5 Constit. Ord., n. 64. 8
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz