BCCCAP00000000000000000000799
112 Lib. H, Pars H, Tit. III, Cap. V 553. In recitatione communi Litaniarum, omnes pectus sibi percutiunt, cum dicitur Parce nobis, Domine, Exaudi nos, Domine, post duplex Propitius esto, 1 ad Peccatores, et post triplex Agnus Dei, ad verba Parce nohls, Domine, Exaudi nos, Domine, .miserere nobis. · 2 554. Litaniae Sanctorum ante mentalem orationem matutinam omittuntur in ultimo triduo Maioris Hebdomadae. ª Die autem 25 aprilis et in triduo Ro– gationum, ubi non -fit processio, dicuntur in choro flexis genibus, nec dupli– cantur ut in processione. 4 Tune in principio non dicitur Antiphona Ne remini– scaris, sed, signo facto a Superiore, omnes surgunt, Hebdomadarius lntonat Antiphonam Exsurge, Domine, quam Fratres prosequuntur; Hebdómadarius dicit Psa.lmum usque ad asteriscum, quem absolvit Chorus, dein Gloria Patri etc., cui subiungunt Chorales Sicut erat etc., et ab omnibus repetitur Antiphona. Dein Fratres genua flectunt et sic remanent usque in finem: solus Hebdoma– darius surgit ad Y!. Dominus vobiscum et ad subsequentes Orationes. Dici pos– sunt eiusmodi L.itaniae iuxta consuetudinem nostram, ante orationem menta– lem; si vero dicantur post Matutinum, iunguntur immediate Laudibus, dicto Benedicamus Domino, nec post Litanias additur Antiphona finalis B. M. V. 5 Anticipari tandem nequeunt in sero diei praecedentis. 6 555. Sede Apostolica vacante, omittuntur in Litaniis, post Peccatores, verba Domnum Apostolicum, servato tamen Ut omnes ecclesiasticos. Ordines etc., y;. Ore– mus pro Pontifice etc., et Oratio Omnipotens sempiterne Deus, miserere etc. APPENDIX III DE ÜRATIONE « SACROSANCTAE » 556. Quamvis Oratio Sacrosanctae non sit pars divini Officii, laudabiliter tamen, hoc expleto, in choro dicitur ad obtinendam indulgentiam defectuum et culparum ex humana fragilitate in eo persolvendo contractarum. Immo etsi una vice, absoluto nempe integro diei Officio, satis sit eam recitare, consue– tudo tamen nostra est ut, quoties in die ab Officio desistendum sit, a Chorali– bus devote recitetur. 7 Quodsi autem Matutinum pro die sequenti recitetur post Cornpletorium diei praecedentis, Oratio Sacrosanctae minime duplicetur, et non nisi absoluto Matutino sequenti dicetur. Si post Officium in choro immediate subiungendae sunt Preces et Litaniae, ut ad Completorium, his tantummodo terminatis dicatur Sacrosanctae. s 1 Cfr. n. 142. - 2 Cfr. n. 142. - 3 Caeremoniale ad usum Capucinorum Prov. Rhenanae, 1716, p. 265, VIII; Caerem. Capuc. Prov. Flandro-Belgicae, (1759), p. 153, VIII; Rituale Romano-Capu– cinum Prov. Styriae..., Clagenfurti, 1778, p. 47; Caeremoniale ad usum Capucinorum Prov. Alsatiae, 1755, p. 47; Caeremoniale ad usum Capucin. Prov. Helvetiae, 1743, p. 120; Bov.ERIUS, De sacris rit., 1626, p. 157. - 4 S. R. C., n. 3011 ad 2. - 5 Rituale Rom.-Seraph. Capuccinorum, 1915, tit. II, c. VIII, 6, p. 62. - 6 S. R. C., n. 2503 ad 4. - 7 Spec. disc., P. I, c. XII, n. 6. - 8 XXII Cap. Gen., 79: A. O. Cap., V, p. 141, n. 79; BoVERIUS, De sacris r/1., 1626, p. 63-64, 66; Caerem. ad usum Capucin. Prov. Rhenanae, 1716, p. 13, 19; Caerem. in usum Capucin. Prov. Flandro-Belgicae ... (1759), p. 21, 31; Rituale Prov. Styriae, 1778, p. 40, n. 4; p. 46, n. 1; p. 47, n. 2; EUGENIO DA RUMILLY,. Cerimonia/e ... 1841, p. 20-21; Cfr. s. R. c., n. 3580 ad 3: Ephem. Lit., V, p. 124.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz