BCCCAP00000000000000000000799

Dé Litaniis ante oratíonem mentalem 111 coram Deiparae imagine tempestive accensis duobus candelis, 1 duo Aco– lythi pergunt in medium chori, et ad legile genuflexi, voce alta ac devota can– tant 2 Litanias beatae Mariae Virginis, intonando Kyrie, eleison, Choralibus pariter genuflexis ad singulas invocationes respondentibus; quibus absolutis, canitur ab omnibus Antiphona Sub tuum praesidium, deinde eadem voce ab Hebdomadario Y/. Ora pro nobis, Sancta Dei Genitrix, choro respondente Uf digni effeciamur. Tum ipse subdit Orationes Gratiam tuam; Deus, qui corda fide– lium; Acti.ones nostras, quarum ultimam concludit Per Christum Dominum nostrum, ceteris respondentibus Amen. ª APPENDIX 11 DE LITANllS S-\NCTORUM QUAE ORATIONEM MENTALEM MATUTINAM PRAECEDUNT 551. Litaniae Sanctorum, quae, ex praecepto Constitutionum Ordinis, 4 ante orationem matutinam recitandae sunt, si dicantur immediate post Laudes diei, non dant locum Rubricae 'XXXVI, 3, Breviarii Romani, et in casu Anti– phona finalis B. M. V. dicenda est in fine 0fficii ante Litanias, quae pro prin– cipio orationis menfalis recitantur. 5 552. Fratribtis vero genuflexis in loco orationis, Superior, voce paululum elevata, 6 intonat Antiphonam Ne reminiscaris, quam prosequuntur omnes. Dein Hebdomadarius incipit Kyrie, eleison, quod a ceteris repetitur, postea dicit Christe, eleison, Kyrie, eleison, Christe, audi nos, Christe, exaudi nos, quae sin– gulae invocationes ab omnibus pariter repetuntur. 7 Prosequitur alias usque in finem, Fratribus quidem eas non iterantibus, sed ad omnes rite responden– tibus, cum debita modestia et gravitate. 8 Et vitent omnes sed maxime Hebdo– madarius, ne invocatio nova, ve! eius responsio·, prius inchoetur quam pars praecedens perfecte fuerit absoluta. 9 Post triplex Agnus Dei, ab Hebdoma– dario et Fratribus alternantur subsequentes invocationes Christe, audi nos etc., quae non duplicantur 10 et ultimo, Kyrie, eleison, a solo Hebdomadario dicitur. Statim ipse addit Pater noster, quod omnes secreto recitant usque ad Et ne nos inducas etc., ceteris respondentibus Sed libera nos a malo. Tune Hebdomada– rius _inchoat primum versum Psalmi Deus, in adiutorium, usque ad asteriscum, quem prosequitur semichorus eiusde111 partis: et Psalmus de more dicitur alter– natim. Postmodum profert Hebdomadarfüs subsequentes Versículos, ad quos Chorales subiungunt Responsoria; et dicto Dominus vobiscum, responsoque Et cum spiritu tuo, Hebdomadarius manens genuflexus recitat Orationes, quae . debitis Versicnlis et Responsoriis absolvuntur. 1 Ordin. Cap. Oen., 66. - 2 LI Cap. Gen.: A. O. Cap., VIII, p. 241, IV. - 3 BOVERIUS, De sacris rit., 1626, p. 64. - 4 N. 59. - 5 S. R. c., n. 1926. - 6 BOVERIUS, De sacris rit., p. 66. - 7 S. Poenit. Ap., 21 iul. 1919; S. R. C., n. 4367 ad 1; n. 4397 ad 6. - 8 LI Cap. Oen., IV: A. O. Cap., VIII, p. 241. - 9 Decis. Def. Oen., 18 iun. 1912: A. O. Cap., XXVII, p. 220. - 10 Antiphonale Romanum.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz