BCCCAP00000000000000000000799
De Choralibus 109 543. Responso Deo grafías, sedent Chorales donec legitur Martyrologium, usque dum responderint iterum in fine Deo grafías, nisi stantes audire debue– rint elogium subsecuturae Sollemnitatis, ut dictum fuit fo n. 325. Surgentes absoluto Martyrologio et versus Altare conversi. Versiculo Pretiosa subdunt Mors Sanctorum eius, et post Orationem Sancta Maria respondent Amen. Ad triplex Deus, in adiutorium etc., quin crucis signo se muniant, ter subdunt Domine, ad adiuvandum etc., dein simul omnes profunde ad invicem indinati proferunt Gloria Patri etc., et iterum erecti Sicut eral etc. Dicto Kyrie, eleison ab Hebdomadario, subiungunt Clzriste, eleison, Kyrie, eleison, ·atque profunde sese inclinantes post verba pater noster, secreto recitant Orationem Domini– cam, usque ad Et ne nos inducas exclusive, ad quod erigentes se respondent Sed libera nos a malo, dein ad y;, Respice in servos tuos etc., quem profert Hebdo– madarius, subdunt Et. sil splendor Dómini etc.; iteln ad Gloria Patri, quod dicit Hebdomadarius, profunde corpus inclinant, et respondent Sicut eral etc. Tune versus Altare se convertunt, ad Orationem Dirigere, in cuius fine subiun– gunt Amen. Postea facie ad faciem convertuntur, respondent Amen Benedic- · tioni Dies et actus nostros, post Lectionem vero brevem, Deo grafías, post y;, Adiu– torium nostrum, ad quod seipsos non signant, Qui fecit caelum et terram, ad Be– nedifite subdunt Deus, ac statim profunde se inclihantes cruce maiore se signant ad Benedictionem Dominus nos benedicat etc., et dicto Et . Fidelium animae etc. respondent Amen. 544. 'Ad Tertiam, Sextam et Nonam, ·secreto _dictis a Choralibus profunde inclinatis Pater .et Ave, erigentes se ad Altare statim convertuntur et faciunt sibi maius crucis signum ad Deus, in adiutorium etc., ad quod respondent Do– mine, ad adiuvandum etc. Dein profunde corpus e regione inclinant ad Gloria Patri etc., et i'terum versus Altare se convertunt ad Sicut eral. Facie ad faciem recitant Hymnum, quem intonat Hebdomadarius, et incipiendo ab eius parte, Psalmos alternatim recitant, quorum primus a digniore primae partis, et subse– quentes a digniore illius partís intonantur, cui contigit dicere antecedens Gloria Patri. Ad doxologiam Hymni et Psalmorum, corporis faciunt, ut dictum est, profundam inclinationem. Act Capitulum, versus Altare sese convertunt, et respondent Deo grafías; repetunt Responsorium breve, debitam facientes incli– nationem ad Gloria Patri. Dicto ab Hebdomadario Dominus vobiscum,. sub– dunt Et cum spiritu tuo, profunde se inclinant e regione ad Orationem, in cuius fine proferunt Amen, ac Deo gratias posf Benedicamus Domino, necnon Amen post Fidelium animae etc; 545. Si dicendae sint Preces feriales, ad Kyrie eleison, quod dicit Hebdo– madarius post Responsorium breve, Chorales genuflectunt, respondent Clzriste, eleison, Kyrie, eleison, recitant secreto Pater noster et Versiculis sequentibus subdunt Responsoria. Surgunt ad Benedicamus Domino post Orationem, nisi subsequatur Missa Conventualis: tune manent genuflexi usque ad finem Officii, in quo non dicitur Pater noster, Dominus del nobis etc., Antiphona finalis B. M. V.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz