BCCCAP00000000000000000000799

108 Lib. H, Pars II, Tit, III, Cap. V respondent Deo gratias, necnori, post singulas Benedictiones, Amen. In fine tertii Responsorii, dum profertur Gloria Patri etc., surgunt et profunde ad invicem se inclinant. 539. Eadem Chorales observant in II et III Nocturno. In secundo tarhen, quartus Psalmus inchoatur a digniore et continuatur a semic horo qui a parte secundi Acolythi stat. In tertio autem, Chorales non sedent, nisi lecto textu Evangelii, quem manibus iunctis omnes audiunt, et dicto ab Hebdomadario Et reliqua. Ad Gloria Patri octavi Responsorii, omnes assurgunt, ut supra, et profunde inclinantur, statim iterum sedentes, nisi dicenda sit altera Hormlia, cuius textum evangelicum stantes et manibus iunctis auscultant. Ad Hymnum Te Deum, qui sicut Psalmi alternatim cantatur, incipiendo a parte Hebdoma– darii eum intonantis, omnes e regione stan¿; ad trinum vero Sanctus medio– crem corporis faciunt inclinationem, et ad totum versum Te ergo, quaesumus etc. utrumque genu flectunt, caput interim humerosque inclinantes, ac in fine terram osculantur. 540. Dicto Hymno Te Deum vel nono Responsorio, incipit Hebdomadarius Laudes, ad quas Chorales eadem omnino servant, quae supra ad Vesperas, nn. 530 et seq., fuerunt descripta, crucis maiore signo se munientes ad initium Cantici Benedictus. 541. Ad Primam, dato signo ab Hebdomadario, Chorales profunde incli– nati ad invicem secreto recitant Pater, Ave et Credo, et post alterum signum erigentes se cruce maiore se signant ad Deus, in adiutorium, respondent Do– mine, ad adiuvandum me etc., inrlinantur, de more, ad Gloria Patri, et, si occur– rat, ad Laus tibi, Domine etc. Hymnum ab Hebdomadario inchoatum prose– quitur semichorus eiusdem partis, alternante secundo choro. Item fit pro primo Psalmo, quem intonat dignior primae partis; successivi vero Psalmi intonan– tur et continuantur ab illa parte, cui obtigit antecedens Gloria Patri. Ad Capi– tulum, omnes versus Altare se convertunt, et respondent Deo gratias. Itidem versi, Responsorium repetunt, vertentes se ad invicem cum dicitur Gloria Patri etc. Dicto Dominus vobiscum, subdunt Et cum spiritu tuo, finita Oratione, respon– dent Amen, iterum Et cum spiritu tuo, ac tandem Deo grafías. 542. Si dicendae sint Preces dominicales, ad Kyrie, eleison quod dicit Hebdo– madarius, subiungunt Christe, eleison, Kyrie, eleison, et post verba Pater noster, sese profunde ad invicem inclinantes secreto recitant Orationem Dominicam; se erigunf ad Et ne nos irzducas, et respondent Sed libera.nos. Iterum inclinan– tur ad recitandum Symbolum usque ad Carnis resurrectionem exclusive, cui subdúnt Et vitam aeternam. Amen. Dein singulis Versiculis subiungunt Re– sponsoria, maiore se signo muniunt ad Adiutorium nostrum etc. faciunt Con– fessionem generalem ut ad Completorium. 1 Sin autem Preces dícendae sint feriales, ad Kyrie, eleison omnes genuflectunt, et ita genuflexi manent ,usque ad Benedicamus Domino exclusive. 1 Cfr. n. 534.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz