BCCCAP00000000000000000000799
106 Lib. II, Pars II, Tit. III, Cap. V post Versiculos canunt Responsoria, corpus mediocriter inclinant ad conclusio– nem ultimae Orationis, usque ad Per omnia saecula pariter exclusive, qua finita respondent Amen. Si addendum sit Suffragium de omnibus Sanctis ve! Com– memoratio de Cruce, Chorales Antiphonam ab Hebdomadario inchoatam simul prosequuntur, .erecti semper ··. versus Altare, Versiculo subdunt Responsorium et Orationis conclusioni Amen. Dein ad Dominus vobiscum respondent Et cum' spiritu tuo; post Benedicamus Domino, subiungunt Deo grafías et dicto Fide– lium animae etc., addunt Amen. 532. Quando dicendae sunt Preces feriales, repetita Antiphona post Magní– ficat, Chorales genuflectunt et ad singulos Versículos respondent. Genuflexi au– tem permanent usque ad Y/. Benedicamus Domino exclusive post ultimam Oratio– nem Commemorationum forte occurrentium et Suffragii, ut supra dictum fuit. 1 533. Si tune ab Officio desistendum sit, Chorales profunde se inclinant facie ad faciem et dicunt Pater noster secreto. Ad Dominas del nobis suam pacem erigunt se, respondent Et vitam aeternam. Amen, et dein, genuflexi ve! stantes versus Altare pro temporis ratione, 2 manibus iunctis recitant Antiphonam finalem B. M. V., Versiculo addentes Responsorium, et Orationis conclusioni Amen. Tandem, dicto ab Hebdomadario Divinum auxilium etc. subdunt Amen. 534. Ad Completorium, Chorales, facie ad faciem conversi, respondent Amen ad Benedictionem Noctem quietam, quam Hebdomadarius Acolytho impertitur, necnon Deo grafías ad Tu autem, Domine etc. quod idem Acolythus .<licit post Lectionem brevem. Maioris signo crucis se signant ad Adiutorium nostrum, quo dicto respondent Qui fecit caelum et terram. Tum profunde incli– n?ti dicunt Pater noster totum secreto, erigunt se ad Confiteor etc. ab Hebdo– madario dictum, et, cum dicendum sit Misereatur tui etc., corpus mediocriter inclinant versus Hebdomadarium. Postea profunde inclinati facie ad faciem, faciunt ipsi Confessionem generalem, vertentes se ad Hebdomadarium, dum dicunt tibi, Pater et te, Pater, ter quoque percutientes sibi pectus ad mea culpa etc. Post Misereatur vestri etc., responso Amen se erigunt, cruce maiore se si– gnant ad Indulgentiam etc., et in fine subdunt Amen. 535. Ad Converte nos, versus Altare se convertunt, minore crucis signo se signant in pectore, respondentque Et averte iram tuam a nobis. Dein ad Deus, in adiutorium et subsequentia, dictis supra in n. 530 ad Vesperas sese corifor– mant. Psalmos a dignioribus inchoatos alternatim prosequuntur, incipiente semichoro illius partis, in quo sedet Hebdomadarius; quibus finitis, omnes simul repetunt integram Antiphonam, post quam alternis choris recitant Hym– num ab Hebdomadario inchoatum. Ad Capitulum, quod dicit Hebdomadarius, versus Altare se convertunt omnes, et sic in fine respondent Deo gradas, atque Responsorium breve repetunt, praeter Gloria Patri etc., ad quod profunde inclinati e regione convertuntur. Ad Antiphonam Salva nos iterum facie ad faciem se convertunt, et crucis signo maiore se muniunt in initio Cantici Nunc 1 N. 337, 2°. - 2 Cfr. nn. 322 et 337, 2°.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz