BCCCAP00000000000000000000799
De Ghoralibus CAPUT V DE CHORALIBUS 105 529. Chorales, statuta hora, semper ad chorum tempestive accedant, prae– paraturi Domino cord.a sua; ibique adamussim ea servent, quae superius in nn. 310-319 descripta fuerunt, necnon, quoad conversiones ad Altare et ad invi– cem, quidquid in n. 359 et sequentibus invenitur. 530. Ad Vesperas primum genuflexi, dicta silentio Oratione Aperi, Domine, et signo dato a Superiore surgunt; dein sese profunde inclinant e regione éon– versi, et recitant secreto Pater et Ave. Ad alterum tandem signum se erigentes, versus Altare se convertunt, dum Hebdomadarius, aliq uantum morosius quam pro Psalmodia subsecutura, intonat Deus, in adiutorium etc., ad quae verba cruce maiore seipsos signant, et respondent ítem temperate, etsi non adeo.. trac– tim, Domine, ad adiuvandum me festina; ac statim facie ad faciem sese conver– tentes profunde cor.pus inclinant, dum simul dicunt Gloria Patri etc., e.recti autem et iterum versus Altare prosequ,untur Sicut erat etc., subiungenles in fine Alleluia ve\, cum mediocri corporfs inclinatione, Laus tibi, Domine etc. Dicta ab Acolytho prima Antiphona, ad quam Chorales ad invicem conver– tuntur, et into.nato primo Psalmo usque ad asteriscu% semichorus eum prose– quitur, qui stat ex parte eiusdem Acolythi. Si Antiphona desierit ad aste– riscurri primi versus Psalmi, tune Psalmus non intonabitur, sed semichorus huius partís illum continuabit inde ab asterisco, quasi fuisset intonatus. In fin.e Psalmorum et Cantici, Chorales dicunt Gloria Patri etc., et omnes, facie ad faciem conversa, profunde inclinantur. Omnes itidem faciunt capitis vel corporis inclinationes, quae in Libro primo, n. 153 et sequentibus, fuerunt praescriptae, ad verba quae specialem exposcunt reverentiam. 531. Ad Capitulum ab Hebdomadario dkendum, Chorales versus Altare se convertunt et in fine respondent Deo gratias. Dein, facie ad faciem, Hymnum, . more Psalmorum, alternatim recitant, utrumque genu flectentes, quoties ad aliquam stropham erit genuflectendum, 1 atque per ultimam stropham pro– funde se inc\inantes, quoties in ea distincte ac successive nominantur et glo– rificantur tres divinae Personae. 2 Post Versiculum cantatum ab Acolythis, ad quem versus Altare stant Chorales omnes, proferímt Responsorium. Ad intonationem Cantici Magníficat, omnes facie ad faciem convertuntur, crucis signo maiore se muniunt, et Canticum alternatim prosequuí1tur, incipiendo a parte Hebdomadarii. Ad Dominus vobiscum respondent Et cum spiritu tuo, sese profimde inclinant e regione dum Hebd9madarius Orationem dicit prin– cipalem Officii, usque ad Per oínnia saecula exclusive, et in fine respondent Amen. Si faciendae sint Commemorationes, Chorales stant erecti e regione ad .earum Antiphonas, versus autem Altare ad earundem Versus et Orationes, 1 Cfr. supra n. 193. - 2 Cfr. n. 164.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz