BCCCAP00000000000000000000799

102 Lib. II, Pars II, Tit. IH, Cap. IV thum ad se vocat. Et in fine Lectio.nis, cum dicit Tu autem, Domine etc., versus Altare profunde corpus inclinat. Deinde secundus Acolythus stans ad legile Responsorium cantat usque ad Versum, morulam faciens ad asteriscum; prior versum subiungit, et alter repetit Responsoril partem quae post asteriscum habetur. Quo facto, primus Acalythus, eodem ritu quo supra, petit Benedic– tionem, Lectionem secundam legit, dein tertiam, singulis addens, alternatim cum socio, Responsorium congruens. In fine vero ultimi Responsorii cuiusque Nocturni, subditur a Lectore Gloria Patri etc., ad quod alter profunde, simul cum Choralibus, se inclinat; Lector vero solus, postquam illud absolverit. Alter tandem repetit partem Responsorii. Si Responsorium habeat duos asteriscos, ¡post Versum ea pars.repetenda est, quae est inter primum et secundum asteri– scum, et, post Gloria Patri, canitur a secundo asterisco ad finem. Si tres habeat asteriscos, ut primum Responsorium Dominicae I Adventus, post primum versum dicitur ea pars quae est inter primum et secundum asteriscum; post secundum versum, illa quae est inter secundum et tertium asteriscum; post tertium versum, ea quae sequitur tertium asteriscum. 1 514. Mox secundus Acolythus primam Antiphonam secundi Nocturni pro– nuntiat et post primum Psalmum repetit. Idem facit prior Acolythus pro se– cunda Antiphona, et iterum secundus Acolythus pro tertia Antiphona. Postea ambo simul ibídem recitant VeFsiculum. Ut superius dictum fuit ad I Noctur– num, procedit secundus Acolythus in Lectionibus recitandis, et prior in Re– sponsoriis canendis, secundo versus subiungente. 515. In tertio Nocturno, quoad Antiphonas, Psalmos, Versiculum, omnia ,peragunt Acolythi ut in I Nocturno. Post Lectiones ab Hebdomadario reci– tatas, prior Acolythus ad legile, ut supra, stans legit Responsoria, quibus ipse Hebdomadarius Versus subiungit. In maioribus tamen sollemnitatibus, in quibus .Superior Hebdomadadi munere fungitur, in fine cuiusque Lectionis ambo simul Acolythi veniunt ad legile, Responsoria cum eo.rum versibus reci– taturi. In secundo Responsorio ultimi Nocturni, Hebdomadarius (ve! respec– tive primus Acolythus) addit Gloria Patri etc.; si dicendus non sit Hymnus Te Deum, eiusmodi doxología tertio Responsorio eiusdem Nocturni additur. 516. Laudibus inchoatis, si fuerit dictum nonum Responsorium, postquam Hebdomadarius Deus, in adiutorium cantaverit, et Gloria Patri etc. absolu– tum fuerit, primus Acolythus primam Antiphonam Laudum pronuntiat, et de cetero duo Acolythi omnia respective servant, quae superius ad Vesperas dicta sunt. 2 517. Ad Primam, post Hymnum, primus Acolythus inchoat Antiphonam, et dignior eiusdem chori primum intonat Psalmum. Ceteri Psalmi intonantur tono initiali a digniore qui ex illa parte est, cui contigerit recitare Gloria Patri. Psalmis absolutis, primus Acolythus Antiphonam repetit integram. Recitato ab Hebdomadario Capitulo, duo Acolythi dicunt simul Responsorium breve, 1 S. R. C., n. 2872 ad 3. - 2 NN. 508-510.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz