BCCCAP00000000000000000000799
De munere Acolythorum 101 primus Acolythus in loco suo surgit, et earum recitat Antiphonas atque Versi– culos, quorum ultimo absoluto iterurri genuflectit sicut ceteri. 511. Ad Completorium, primus Acolythus, post signum surgendi a Supe– riore datum, in medium ad legile se confert, ibique manibus iunctis et ad Heb~ domadarium mediocriter inclinatus absolute incipit voce elevata lube, Domne, benedicere; et responso, post Benedictionem, a Choralibus Amen, se erigit et recitat Lectionerh brevem Fraires, sobrii estofe etc., in cuius fine versus Altare genuflectens dicit Tu autem, Domine, misfrcre nobis,. atque Choralibus hinc inde salutatis ad _locum suum revertitur. Dicto Alleluia ve! Laus tibi, Domine etc., post Deus, in adiutorium, idem primus Acolythus Antiphonam convenienJem inchoat, et primus versus primi Psalmi usque ad asteriscum a digniore primi Chori intonatur. Reliqui Psalmi intonantur tono initiali a digniore illius' partís ad quam pertinet primus eorumdem versus. Recitato Capitulo ab Hebdoma– dario et responso a Choralibus Deo grafías, duo Acolythi dicu¡-it Responsorium breve, quod chorus repetit, et versum sequentem. Postmodum prior incipit. Antiphonam Salva nos et Canticum Nunc dimittis intonatur. 512. Ad Matutinum, dum recitatur a Choralibus Sicut erat etc. post Deus;, in adiutorium, duo Acolythi in medium pergunt, cum debitis ad invicem, ad Altare et ad Chorales reverentiis, ibique simul recitant Invitatorium cum Psalmo Venite, exsultemus, ut in Breviario nofatur. Ad,verba Venite, adoremus et pro~ cidamus ante Deum, simul cum ceteris Choralibus utroque genu flectunt et medio– criter se inclinant; prostrationem tamen et terrae osculum omittunt. Minimo interiecto spatio surgunt et Psalmi recitationem prosequuntur. 1 Dicto Gloria Patri etc. mediocrem corporis faciunt inclinátionem, 2 et in fine Invitato.rium. repetunt. Post Hymnum, prior Acolythus primam Antiphonam pronuntiat integram, in Officio ritus duplicis, sed inchoat tantum in Officio ritus semidti– plicis et simplicis. Et eam post pri111um. Psalmum integram repetit. Postea secundus Acolythus _secundam parí modo legit Antiphonam, et post secundum Psalmum repetit. Tune prior Acolythus tertiam similiter dicit Antiphonam et in fine tertii Psalmi repetit. Quo facto, ambo simul Versiculum recitant. 513. Prolata ab Hebdomadario Absolutione, primus Acolythus ad eum mediocriter se inclinat, et, junctas tenens manus ante pectus, petit Benedic– tionem, dicens Iube, Domne, benedicere, qua accepta et responso a Choralibus A1J1en, se erigit, et, cum omnes in locis suis sederint, legere incipit. Interim alter Acolythus, Cruci Altaris genuflec.tens, et salutatis hinc· inde Choralibus, necnon et socio, ad sedem suam revertitur. Tune primus Acolythus, stans maní~ bus hinc inde super legile ve! librum positis, aut iunctis ante pectus, Lectio– nem primam alta, clara, distincta et recta voc·e, non excluso Titulo, recitat, ob– ~ervando puncta et distinctiones, accentus grammaticales et logicos, legibus rhythmi sic satis faciens, ut ab omnibus commode intelligi possit. 3 Cum pro– ximum sit ad Lectionis finem, legile manu leviter percutiens, alterum Acoly- ' 1 Cfr. á. 203. - 2 Cfr. n. 165. - 3 Caerem. Min., 1927, n. 68.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz