BCCCAP00000000000000000000799

100 Lib: II, Pars II, Tit. Ill, Cap. IV perficere, necnon, quoad fieri possit, priusquam CQmmunitas in choro congre– getur. 5p7. Quoties ad legile in medio chori positum ambo ve! singulariter acce~ dunt, servant quoad reverentias ad invicem, ad Altare et versus Chorales quae superius, in n. 166, descripta sunt. Et quamdiu ibidem stant, easdem inclina– tiones, genuflexiones faciunt ac ceteri Chorales. Si expositum sit in Altari 1 maiore SS. Sacramentum, necnon ab adoratione Crucis Feria VI in Parasceve usque ad Nonam Sabbati Sancti inclusive, omittere debent omnes chori et personarum salutationes, ut in n. I.80 fusius explicatur. 508. Ad Vesperas, dicto in principio Alleluia seu Laus tibi, Domine etc., primus Acolythus, in Officio dupfici primam Antiphonam integram canit voce distincta, composita atque tranquilla; statimque primus Psalmus eodem tono ac motu inchoatur a digniore respectivi chori usque ad asteriscum primi versus, quem Chorales eiusdem partis prosequuntur. Si Antiphona constet fü:dem prorsus verbis ac initium Psalmi ve! Cantici, principium Psalmi ve! Cantici non repetitur, sed continuatur ubi desinit Antiphona, nisi disconti– nuetur per Alleluia; 1 quodsi Antiphona finitur ad asteriscum primi versus Psalmi, tune Psalmus non ihtonatur, sed semichorus. huius partis Psalmum ibi cbntinuat, ubi desiit Antiphona. Haec sin autem integrum primum versum Psalmi comprehendat, Dignior intonat secundum versum Psalmi. In Officio vero semiduplici ve! simplici, Antiphonae ante Psalmos non dicuntur integrae, sed dumtaxat inchoantur, usque ad asteriscum in singulis positum: et similiter fit ad Horas minores in Officio ritus duplicis. 2 Et tune, quemadmodum supra dictum est, si verba, quibus Antiphona inchoatur, eadem prorsus existunt atque initium Psalmi ve! Cantici, continuatur Psalmus ve! Canticum, quin pri– ma verba repetantur. 509. Finito primo Psalmo, Acolythus primus Antiphonam semper repetit integram, cuiuscunque ritus sit Officium. Mox alter Acolythus, reassumendo, si opus sit, tonum initialem, quem Rector chori ei suggerere potest, secundam Ahtiphónain, eodem modo quo supra, pronuntiat, atque secundus intonatur Psalmus, quem Chorales in ea parte stantes, ubi est secundus Acolythus, pro– sequuntur. Similiter in fine secundi Psalmi idem Acolythus repetit integram sernper Antiphonam: et ita deinceps per vi.ces usque ad Capitulum. "'510. Duo Acolythi, Hymno expleto, simul Versiculum canunt, et post Re– sponsorium, ab omnibus dictum,. primus addit Antiphonam ante Magníficat, statimque ipsum inchoatur Canticum. Quo dicto, primus Acolythus repetit Antiphonam. Si Commemorationes occurrant, primus Antiphonas Comme– morationum recitat, Versiculi vero ab· utroque dicuntur. Si occurrat Suffra– gium de omnibus Sanctis ve! Commemoratio de Cruce, Antiphona ab Hebdo– madario, Versiculus a duobus Acolythis canitur, qui postea in locum suum recedunt. Si forte, dictis Precibus ferialibus, addendae sint Commemorationes, 1 Rubr. gen. Brev., XXI, 7; Rubr. spec., in Psalt. Dom. - 2 Rubr. spec. Brev., in Psalt. Dom.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz