BCCCAP00000000000000000000799

98 Lib. II, Pars II, Tit. JII, Cap. III ad suum locum redit. Si dicendum sit nonum Responsorium, Hebdomadarius, in fine ultimae Lectionis Altari non genuflectit, sed profunde se inclinat; et absoluto Responsorio, dicto de more Deus, in adiutorium etc., genuflectit, Cho– rales hinc inde salutat, et ad locum suum revertitur. 496. In Officio unius Nocturni, Hebdomadarius procedit quemadmodum ve! in n. 495, ve! in n. 494 ·dictum est, prout in eo legendus sit, necne, textus Sancti Evangelii et Homilía. 497. Supe7iore maiore, in Nativitate Domini, Hebdomadarii munus implen– te, a duobus dignioribus post ipsum, leguntur duae primae Lectiones ultimi Nocturni, ipso Absolutionem et Benedictiones more solito proferente. Hic autem dum canitur Responsorium post paenultimam Lectionem ad legile acce– dit, ibique genuflectit, Chorales hinc inde reveretur, dein versus Altare, maní– bus iunctis, dicit profunde inclinatus: Jube, Domne, benedicere, ut supra dictum fuit. l 498. Ad Laudes, quas Hebdomadarius, in loco suo stans, ve! ad legile, ut superius habetur, 2 inchoat dicens more solito Deus, in adiutorium etc., cum consueto crucis signo maiore, ea omnia servat ipse, mutatis liquido mutandis, quae de Vesperis superius exposita sunt. ª 499. Ad Primam, dicto more solito Pater, Ave, Credo, secreto, Hebdomada– rius voce consueta intonat Deus, in adiutorium etc., maiore se muniens crucis signo, et Hymnum inchoat. ,Repetita post ultimum Psalnium Antiphona, iunc– tis manibus Capitulum recitat, et, post Responsorium breve, dicit Y/. Dominus vobiscum, Orationem Domine, Deus omnipotens etc., iterum Dominus vobiscum et Benedicamus Domino. 500. Si dicendae sint Preces dominicales, tune post Responsorium breve, Hebdomadarius statim eadem voce subiungit Kyrie, eleison, Pater noster, ac in fine Et ne nos inducas etc., Credo in Deum ac tandem Carnis resurrectionem, et subsequentes Versículos, signans se maiore crucis signo ad Adiutorium no– strum etc. Deinde profunde inclinatus facit Confessionem, quemadmodum supra dictum est ad Completorium. 4 Dicto Indulgentiam etc., elata ut antea voce, subiungit Dignaré, Domine etc., et subsequentes Versículos, Dominus vobiscum, Orationem et reliqua ut supra. Si vero dicendae sint Preces feriales, Hebdomadarius, post Responsorium breve genuflectens dicit Kyrie, eleison et reliqua, ut supra, cum omnibus Versiculis qui in Breviario notantur, facit Confessionem mediocriter inclinatus, dein ad Y.,. Dominus .vobiscum surgit et stans recitat Orationem et reliqua, usque ad Y/. Benedicamus Domino inclusive. 501. Post Martyrologium voce elata subdit '/1. Pretiosa in conspectu Domini, Orationem Sancta Maria sine Oremus, ter Deus, in adiutorium absque ullo crucis signo, Pater noster ac in fine Et ne nos inducas etc., Orationem Dirigere . et sanctificare etc., Benedictionem Dies et actus nostras etc., Adiutorium nostrum absque signo crucis, '/1. Benedícite et Dominus nos benedicat etc., ad quae verba 1 N. 474. - 2 N. 495. - 3 NN. 489-491. - 4 N. 492.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz