BCCCAP00000000000000000000799

96 Lib. II, Pars ll, Tit. III, Cap. III tio de Cruce, post ultima.ro Orationem, cuius omittit conclusionem, eadem voce incipit immediate: Beata Dei Genitrix (seu Sancti omnes) aut Crucifixus; dein Orationem subsequentem more solito dicifét concludit. Postea repetit Y/. Do– minus vobiscum. subdit y;, Benedicamus Domino, cui per totam Octavam Pa– schae addit, in Vesperis et Laudibus, duo A.lleluja, et similiter in "Vesperis Sabbati ante Septuagesimam. Tandem voce per semiditonum depressa, profert Y/. Fidelium animae etc., quin manu producat signum crucis ad instar bene– dictionis. 1 490. Quando vero Preces feriales ad Vesperas dicendae sunt, iterata Anti– phona post Magníficat, flexis genibus Hebdomadarius, voce per tonum demissa, profert Kyrie, eleison, dein solus totum Pater noster clara voce, 2 cum Versi– culis sequentibus. Ante vero Dominus vobiscum, ad quod iterum vocem elevat, erigit se, et sic Orationem ve! Orationes, ut supra, recitat, necnon Horam ter– minat. 491. Post y;. Fidelium animae, et dicto secreto cum profunda corporis incli-. natione Pater noster, eodem vocis tono ac Y/. Fidelium animae, subdit Y/. Domi– nus det nobis suam pacem, et incipit Antiphonam finalem B. M. V., stans ve! genuflexus pro ratione temporis. Semper tamen surgit et manus iungit ad Ora– tionem, post quam eadem voce subiungit Y/. Divinum auxilium. Et ita conciu– ditur quaevis Hora, praeter Completorium, si tune in choro terminetur Offi– cium. 3 Si vero immediate Completorium Vesperas subsequatur, post Y/. Fide– lium aniriwe omittitur Pater noster et Antiphona finalis B. M. V. 492. Ad Completorium, dicto ab Acolytho clara et elevata voce Iube, Domne, benedicere, Hebdomadarius stans manibus iunctis respondet: Noctem quietam etc. Post Lectionem brevem, eadem voce subiungit: Adiutorium nostrum, inte– rim se signans cruce maiore. Deinde profunde inclinatus totum Pater noster secreto recitat, et similiter inclinatus, voce per semiditonum depressa, facit Confessionem, more solito, etiamsi non sit sacerdos, immo nec diaconus. 4 Ad verba vero vobis, Fraires et vos, Fraires, sese convertit ad dextram laevamque versus alios Chorales; et ad mea culpa etc., ter sibi pectus percutit. Dicto a Choro Misereatur tui etc., respondet Amen et erigit se. Statim ac Chorales Con– fessionem fecerint, pronuntiat Misereatur vestri etc., et subiicit lndulgentiam etc., maiore crucis signo interim se signans. Postea elata voce pronuntiat Converte nos Deus, etc., formans sibi crucis minoris signo super pectus; mox, eadem voce intonat, cum maiore crucis. signo, Deus, in adiutorium etc. Post Hymnum, cuius intonat primum versum, manibus iunctis dicit Capitulum, et repetita a Choralibus Antiphona Salva nos, erectus et iunctis iterum mani– bus, subiungit Dominus vobiscum, Orationem, rursum Dominus vobiscum, Be– nedicamus Domino, et voce protracta et gravi, seu per semiditonum depressa, 5 Benedicat et custodiat nos etc., signans se cruce maiore ad Pater et Filius et Spi- 1 S. R. C., n. 4048 ad 8. - 2 Rubr. gen. Brev., XXXII, 2; Rubr. spec. in Ordin. ad Laudes. - 3 Rubr. Brev., in Ordin. ad Completorium. - 4 Dummodo in choro adsint piures quam duo Re– ligiosi. - 5 Antiph. Rom., Toni communes, Romae, Typ. Vatic. 1919, p. 48*.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz