BCCCAP00000000000000000000799
De munere Hebdomadarii 95 Sacerdotes desint, chorus ideo non mutatur, sed Sacerdos alterius partis, qui Hebdomadarium ordine praece.dentiae subsequitur, ad partero Hebdomadae tr-ansiens Officium celebret. Guardiáfius non tenetur vices absentis Hebdoma– darii supplere; 1 si tamen eum accidisset, ob paucitatem Choralium, ex Hebdo– madariatu et Acolythatu, uno nec~ssario esse functurum, officium potius Hebdo– madarii decet ut sibi assumat; nec aliter in parte sua Vicarius. 2 Si quando Hebdomadarius ad Officium tardius occurrat, nihilominus munere suo fungi– tur pro reliqua Officii parte. Quando Superior Officium in choro peragit, pars eius fit chorus prior: postea vero redit ordo ad respectivum chorum hebdo– madae. 485. · Ad Hebdomadarium insuper spectat Missam conventualem quotidie celebrare, aquam in die Dominica pro aspersione benedicere, in refectorio men– sam benedicere ante comestionem et postea gratiarum facere actionem. 486. Hebdomadarius sedulo praevidere debet omnia quae ad munus suum digne peragendum pertinent. Cum solus aliquid legere aut cantare debet, li– brum semper prae manibus habeat, nec memoriae fidat. Curet ut c1d ea, quae secreto dicuntur, tantum _intersit temporis spatium, quantum tardioribus ipsis sufficiat. 3 Ne sit praeceps enuntiando, sed tranquille et sedate partes agat suas, voce clara ac distincta omnia proferens. 4 Orationes cum quaé!am gravi– tate ac sollemnitate pronuntiet, verba secundum sensum compositionemque distinguendo; quod, pro rata portione, servet etiam in· Capitulis et aliis reci– tandis. Quoties intonare, aut solus ·aliquid recitare ve! cantare debet, semper detecto est capite, absque pileolo quo forte utitur. 6 487. Secreto dictis Pater, Ave, et respective Credo, in initio cuiusvis Horae, levi manuum percussione signum dat sese erigendi et dicit: Deus, in adiutorium, ve! respective Domine, labia mea aperies. 488. Hebdomadarius se convertit ad Altare, praeter initia Horarum, quo– ties Capitula pronuntiat, Orationes quas stans dicit, et Absolutiones in Noc– turnis. 489. Ad Vesperas, Hebdomadarius, postquam profunde inclinatus Pater et Ave secreto recitaverit, signum edit ut supra. Statimque clara et elata voce intonat: Deus, in adiutorium etc., signans se maiore Crucis signo, quod etiam in aliis Horis servat. Post Psalmos, manibus iunctis et stans versus Altare Ca• pitulum clara et elata voce dicit, et Hymnum intonat, primum eiusdem ver– sum recitans. Repetita Antiphona post Magníficat, manibus iterum iunctis profert Dominus vobiscum, deinde erectus versus Altare, dicit Orationem ve! Orationes iuxta Rubricas, quibus praemittit Oremus, cúm profunda capitis inclinatione versus Altare. In conc!Úsione primae et ultimae, ad nomen Sstñae Trinitatis caput profunde inclinat versus Altare, ad quod stans conversus Ora– tiones dixit. Si dicendum sit Snffragium de omnibus Sanctis aut Commemora- 1 Ordin. Cap. Gen., 63, § 2. - 2 L Cap. Gen.: o. D. 241, n. 30; ANTONIO DA CASTELBU0N0, Rituale Monastico Cappuccino ..., Catania, 1858, p·. 288. - 3 B0VERIUS, De sacris rit., p. 61. - 4 Caerem. Min., 1927, n. 59. - 5 S. R. C., n. 2079 ad l; n. 2425 ad 10.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz