BCCCAP00000000000000000000799
94 Lib. II, Pars II, Tit. III, Cap. III universum quoact Psalmodiam et cantum dirigat atque moderetur, 1 quique propterea regulas Offícii ·divini sine nota ve! cum notis cantandi apprime cal– leat, et in Rubricis sacrisque Ritibus satis sit versatus. 2 479. Ad eum pertinent omnia quae regimen chori concernunt. 3 Diligentem habere debet curam, ut disciplina psallendi canendique ab omnibus Choralibus exacte observetur. Caveat in primis, u.t plena sit psallentium et canentium harmonía, tonus éonveniens assumatur atque teneatur, debitae pausae, maxime ad asteriscum, fiant, nullius vox ante alias práecurrat aut post alias moretur, aequus semper habeatm modus et uniformitas in motu. 4 480. De vitiis in Psalmodia et cantu vitandis aut de erroribus commissis, extra éhorum monebit prudenter modesteque Fratres singulos ve! universos, 5 qui in his prompte parere sesequé conformare tenentur, quae Psalmodiam et cantum respiciunt. 6 Cantoribus a se indicandis munus proprium assignet. Et quoties opus fuerit, iuvenes aut etiam alios, in locum congruum convocet, ut in bona psallendi canendique ratione instituantur. 481. In quibus omnibus agendis, cum Superiore loci optime consentiet; cum Magistro quoque caeremoniarum, si res postulabit, conveniat, ut perfecta inter se habeatur conformitas, et ea quae decet unius ab altero dependentia. CAPUT III DE MUNERE HEBDOMADARII " 482. Hebdomadarius dicitur ille Sacerdos, cui celebrandi in choro divini Officii munus incumbit. Ipse per integram hebdomadam officio suo fungitur, id est a Vesperis Sabbati inclusive usque ad Vesperas Sabbati sequentis exclu– sive., 483. Quilibet Sacerdos de familia, non excluso Superiore locali, hoc ·officium per turnum, secunctum praecedentiam, exercere debet, nisi iustis de causis a Superiore quis dispensefur. Ab officio 1-Iebdomadarii eximuntur: Minister et Ex-Minister generalis, Procurator et Ex-Procurator generalis, Definitores et Ex-definitores generales, Praedicator Apostolicus durante munere, Minister et Ex-Minister provincialis, Definitores provinciales durante munere, Commis– sarius et Ex-Commissarius provincialis, Assistentes actuales Commissarii pro– vincialis; 7 aliique ex privilegio legitime concesso. Nulli tamen Religioso, quomo– dolibet privilegiato, fruí licet exemptione ab officio 1-Iebdomadarii, dum ipse actu exercet munus Superioris localis. 8 484. Hebdomadarii a choro absentis vices supplebit, qui in eadem chori parte illum immediate sequitur, nisi ·alio officio chorali occupatus sit, ve!, si ultimus fuerit, is qui immediate antecedit. Quodsi in parte 1-Iebdomadae omnes 1 Caerem. Min., 1927, n. 133. - 2 Ibídem., l. c. - 3 S. R. C., n. 1619 ad 4; n. 1882. - 4 Caerem. Min., 1927, n. 133. - 5 Prns PP. XI, Const. Ap. Divini cu/tus,!. c. - 6 Caerem. Min., 1927, n. 133. - 7 Ordin. Cap. Gen., 308 ss. - 8 Ordin. Cap. Gen., 306, § 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz