BCCCAP00000000000000000000799
Munus Superioris in Officio divino 91 post secundum versum (et post quartum in iambico trimetro, cuius strop);¡a quinque constat versibus), uníus vero post primum et tertium. 460. In corpore Versiculorum post Psalmos Nocturnorum, post Hymnos Laudum et Vesperarum, post Responsoria brevia, et in ceteris generatim nulla fit pausa: nec mora vocis, nisi longiores sint: et tune, pro eorum amplitudine, in duas ve! tres partes dividi possunt. Nec, tempore paschali, pausae dandus est locus ante vocem Alleluia, quae versiculis additur, nisi longíorem habeant tractum. 461. In primo versículo Responsoriorum brevium, pausa unius syllabae facienda est ad asteriscum rubri coloris, ut Choralibus constet undenam sit repe– tenda altera eiusdem versiculi pars. Tempore autem paschali, et quoties per annum simile quid accidit, Responsoriorum pars, quae repetenda est, ex voce Alleluia bis iterata, sine ulla intermedia divisione, conflatur. 462. De Antiphonís in duas partes sciendendis praeceptum nullibi inveni– tur; ímmo earum bipartitio, quando valde sunt breves, ve! quando earum .tex– tus ex primo sequentís Psalmi hemistichio constituitur, prorsus indecora esset. Ex longioribus támen Antiphonis plura fieri possunt segmenta, iuxta logicum sensum numerorumque legem. Qúod de Responsoriis prolixis Matutini paríter dicendum est, necnon de Capitulis et Orationibus. 463. Optime tandem, antequam eadem Capitula Orationesque exordiatur, spatiolum temporis currere sinet Hebdomadarius, ut, quae in canonicis Horis diversae sunt naturae, audientium quoque sensui distincta esse se praebeant. TITULUS TERTI.US De attinentibus ad illos qui divino Officio publico intersunt CAPUT I DE MUNERE SUPERIORIS 464. Primum .Superioris offi¡:ium est curare, ut disciplina quae locum sacrum ac cultum divinum decet apprime servetur, quaeque superius nn. 310-313, descripta fuit, et omnía, sub regímine Magístri chori, ab ipso • constituti, ab omnibus digne et decenter peragantur, ita ut Deus honori– ficetur, populus, qui laudibus divinis assistit, aedificetur, et Fratres ipsi divino amore inflammentur.. Magno ergo zelo huic offido incumbat, et omnes exemplo praecedat. 465. lpsius Superioris est signum dare ad ultimum campanae signum ante Horas; simulque, ut Communitas genuflexa Orationem praeparatoriam Aperi, Domine silentio incipíat et prosequatur, - signum ut ea surgat ad incipiendum
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz