BCCCAP00000000000000000000799
De motu in Psalmodia 89 CAPUT III DE MOTU IN PSALMODIA SEQUENDO 445. Prima motus qualitas est moderatio, qua cantus nec lentior, nec prae– posterus fiat, sed is qui actui sacro et decoro necnon orationi altissimae con– veniat. Uterque igitur vitandus est excessus, sive plus aequo tractim pronun– tientur verba, sive e contra velocius quam oportet. 1 446. Minime tamen locus detur incongruentl festinationi, ne unquam psal– modica recitatio speciem prae se ferat alicuius cursionis, 2 qua audientibus daretur opinio orantes ob molestiam psallendi, morae es.se impatientes. Irra– tionali ergo impetui quo tractum se forJe sentiat., unusquisque resistere conetur. 447. In Psalmodia simul est omnino cantandum, omnibus pariter versículos incipientibus ,et absolventibus. Syllabas quascunque Chorales simul eodem prorsus temporis puncto pronuntient oportet, necnon pausas aeque protra– hent, ita ut nemo praecurrens unquam, ad medietatem ve! terminationem ante alias perveniat. Neve finem versus aut aliquas syllabas intermedias nimium protrahant, seu caudas faciant, sed semper simul pausare et absolvere sata– gant. 3 448. Motus Psalmodiae in choro, non secus ac ton.us , quovis tempore uni– formls esse debet, et ab omni variatione liber manere, quare intra eandem · Horam, a principio usque ad eius finem, prorsus immut.atus perseverare debet.. 449. Aequalitas motus exigit primo ut fandae syllabae omnes reapse pro– nun.tientur: quod profecto ad divini Officii integritatem attinet. Syncopa ergo, sive vocum, sive syllabarum, sive etiam Iitterarum, prorsus vitetur. 450. Ordine insuper competenti sibi subsequantur oportet verba et syllabae. Quaevis ideo pars chori, antequam versus exordiatur, exspectare debet, donec altera versiculum suum ex toto finierit. 4 451. Partes ab uno ex Choralibus semel et rite expletae, minime ab aliis iterum agendae sunt. Quidquid ergo a praeside Chori, ve! Hebdomadario ve! Acolytho pronuntiatm;p fuerit, a ceteris non est iterandum, quasi prima vice irritum fuerit. 452. Ad' perfectam in communi Psalmodia obJinendam unitatem·, universis syllabis proferendis tribuatur idem temporis spatium, quo aequalitatis spe– cierri inter se ipsae praebere possint. Omnes syllabae eodem probe spatio durare · videhdae sunt, sive prosodica quantitate, ad quam minime attendendum est, longae sint ve! breves, sive in dictione acuto notentur accentu ve! gravi. 453. Duae tamen syllabae, quae uniuscuiusque versus psalmodici. media- 1 Spec. disc., P. I, c. XV, n. 3. - 2 Ordin. Cap. Gen., 51, § 3. - 3 lbidem, l. c.; Spec. disc., P. !, c. XV, n. 3. - 4 BENED, XIV, lnstit. eccl,, CVII, § V; 28; Encycl. Annus qui, diei 19 febr. 1749, § 2; Ordin. Cap. Gen., 51, § 3; Declaratio Defin. Gen., diei 18 iun. 1912: A. O. Cap., XXVIII, p. 220. ·
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz