BCCCAP00000000000000000000799
88 Lib. II, Pars II, Tít. II, Cap. II 437. Ad Confiteor et duos Y/. y¡. subsequentes, vox demittitur per semjdi– tonum. 1 In Prima vero, facta Confessione, iterum ad Versículos Dignare, Do– mine et ceteros resumatur tonus antecedens. Ad Completorium autem, dictls tono consueto, 2 /ube, Domne; Fraires, sobrii etc., cum Tu autem, Domine; Adiu– torium etc., et, silentio, Pater noster, statim Hebdomadarius .ad Confessionem procedat in chorda paulisper depressa. Post fndulgentiam etc. assumatur tonus ordinarius Officii, ad Converte nos; Deus, in adiutorium etc. 438. In fine Completorii, post y¡: Benedicamus Domino, benedictio Benedi– cat et custodia! ab eo qui praeest, recta quidem, sed gravi, seu per semidito– num deflexa, et protracta voce, seu cum quadam tarditate profertur. 3 439. In fine ceterarum Horarum, Y/. Fidelium animae etc. a principio usque ad finem, cum W Amen, dicendus est voce recta et paululum depressa. In eodem tono ac Y/. Fidelium, dicatur Y/. Dominas det nobis suam pacem, ac f?!. Et vitam aeternam. Amen. 440. Post Y/. Dominus det nobis etc., eadem voce, si placet (nec certo remis– sius), dici potest Antiphona finalis B. M. V., quae tamen, post Benedicat et custodiat ad Completorium, pronuntietur voce per semiditonum elevata, i. e. eodem tono ac ipsum Officium. 4 Y/. Divinum auxilium maneat semper nobts– cum. f?!. Amen, dicitur voce depressa, sed recta ut supra. 6 Eodem tono ergo, ac ipsa Antiphona B. M. V., dicatur ad omnes Horas, praeter Completorium, in quo, post Antiphonam B. M. V.; deflectatur vox per semiditonum. 441. Nulla insl,lper divini Officii pars, vel mínima, ita recitetur ut in eius fine seu ultimis syllabis vox ad tonum ve! semiditonum deflectatur, sed si inferiore tono quid dicendum sit, tono illo integre est proferendum. 442. In triduo sacro Maioris Hebdomadae, ubi divinum Officium sine nota peragitur, vox deprimitur per tohum in fine cuiusque Psalini, Cantici .et cuiusque divisionis. 6 Porro, per divisiones hic intelligendae sunt Psalmorum partes, quae ut psalmi distincti habentur. 7 Fit insuper ad ultimam syllabam Orationis Respice, quae non secus ac Psalmus Miserere dicitur gravi et recta voce, seu aliquantulum altius quam Pater noster antecedens, quod dicitur totum sub silentio. Vix ideo. debet audiri sonus, cum Ps. Miserere recitatur, itemque Prae– ses Chori tenuissima voce finalem proferat Orationem. 443. Officium Defunctorum, quod in Choro recitatur, saltem tlie Comme– morationis Omnium Fidelium Defunctorum, tono consuetae Psalmodiae dica– tur, nec unquam remissiore voce quam Horae minores diei. 444. Benedictio mensae et Gratiarum actio post prandium ve! cenam, eodem vocis tono proferendae sunt, ac Horae minores in Choro, cum eadem gravi– tate iisdemt¡ue pausis. 8 Item Benedictio et Gratiarum actio in collatione die– rum Ieiunii. 9 1 Antiph. Rom., p. 28*. - 2 XLI Cap. Gen.: A. O. Cap., V, 139; B0VERIUS, De sacris rit., p. 62; Caerem. Min., 1927, p. 32, n. 61. - 3 Antiph. Rom., p. 48*; B0VERIUS, op. cit., p. 63. - 4 Caerem. Episc., l. 2, c. 3, n. 15; B0VERIUS, op. cit., p. 63. - 6 Antiph. Rom., p. 47*. - 6 Officium Maioris Hebd omadae ..., Romae, Ed. typ. Vat. 1922, p. 278. - 7 Antiph. Rom., p. 4*. - 8 EUGENIO DA Ru– Ml LLY, Ord. Cap. Min. Gen., Ceremonia/e ed ordinazioni... , Roma, 1841, p. 151. - 9 lbidem., p. 153.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz