BCCCAP00000000000000000000799

De tono in Psalmodia 87 431. Non tamen nimis elatus esse debet psalmodiae tonus, sicut nec nimis depressus, sed medius est eligendus qui omnibus vocibus, quaecunque sint, sive acutae, sive graves, congruat. 1 • 432. Nequeunt Religiosi alium tonum sumere, ac illum quem praecinuit Hebdol)1adarius, ad normam superius .datam accomrnodatum, qui si perperam fuerit manifesto suggestus, ad unum Rectorem chori ve! ad Superiorem spectat eum in meliorem mutare. 433. Omnes, sive Hebdornadarius, sive Chorales, tonum praefixum prae– figendumve directe aggredi debent, caventes ne a nota quadam inferiore ad superiorern seu tenorem, molli tractu, adducant vocem. 434. Tonus semel datus, quoad fieri potest, usque ad finem Horae inceptae irnmutatus tenendus est. 2 ,8i quando tamen declinaverit, opportune resumatur pristinus tonus. Quod ut recte fiat, occasione dicendi Invitatorii, Hymni ve! novae Antiphonae uti poterit ille ad quem spectat; sed maxime acolythi in canendis v. g. Responsoriis, aut Versiculis qui Psalmos Nocturnorum sequun– tur, 3 et Hebdomadarius in dicendo Te Deum lau:damus, Capitulo, Dominus · vobiscum ante Orationes. 435. Haec constantiae !ex de tono initiali sustinendo ad omnes Psalmodiae partes, nisi specialis rubrica aut Ecclesiae u.sus variationem vocis suadeat, extenditur; proinde, non solum ad omnium Horarum initium, Completorio non excluso, sed etiam ad Psalmos, Hymnos, integras Lectiones etiam breves, una cum earum Absolutionibus et Benedictionibus, Titulis et Conclusione Tu autem, Domine, Responsoria prolixa (Matutini nempe) et brevia, Orationes cum principales, tum Commemorationum et Suffragii., 4 Pariter sive ante Noc– turnorum Lectiones, sive fn Precibus ceterarum Horarum (exceptis Precibus ferialibus ad Laudes et Vesperas, ut infra), verba Pater noster ... Et ne nos indu– cas non sunt demissiore voce promenda, sed clara et elata, ut reliquum Offi– cium. 5 Idem fíat ad Martyrologium, inclusis Kalendis et Luna, necnon ultimo elogio generali: Et alibí aliorum etc. 6 Item Preces quae ad Primam, post Marty~ rologium, dicuntur, nisi magis placeat tono.•vix remotiore recitare, vocem tamen iterum elevando ad Orationem Dirigere et Lectionem .brevem, usque ad Y/. Adiu– torium exclusive. Item voce elata dicuntur Preces dominicales ad Primam ·et . Completorium, necnon Preces feriales ad Horas minores et Completorium. 436. A praedicta lege constantiae toni sequentia excipiuntur, humiliore, quam consueta Psalmodia, recitanda chord;;i, videlicet: Ad Preces feriales in Laudibus et .Vesperis, vox deflectatur per tonum, usque ad Y/. Dominus vobiscum exclusive ante Orationem, ad quem resumitur tonus antecedens, dehinc usque ad Y/. Fidelium animae servandus, inclusis Commemorationibus omnibus et Suffragio Sanctorum ve! Commemoratione de Cruce. 1 Constit. Ord., n. 52. - 2 Ordin. Cap. Gen., 51 § 2. .....:. 3 Caerem. Episc., l. 2, c. 3, n. 10. - 4 XLI Cap. Gen.: A. O. Cap., V, p. 139; Caerem; Min., 1927, n. 68. - 5 Rubr. gen, Brev. tit. XXXII, n, 2. - 6 B0VERIUS, De sacris rit., 1626, p. 79; Caerem. Min., 1927, n. 71.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz