BCCCAP00000000000000000000799

86 Lib. II, Pars 11, Tit. II, Cap. JI ratur, pravitatibus, et cetera eius vitia, si penitus eradicari nequeant, saltem corrigantur. 1 424. Quisquis in choro laudem divinam, etsi recta voce, proclamat, can– tando potius quam loquendo sese psallere existimet. 2 425. Valde optabile est, ut ínter omnes Familiae nostrae Provincias mos unicus lingu~m latinam proferendi invalescat, qui in Urbe latinitatis matre et Ecclesiae catholicae capite, receptus invenitur. 3 426. Distincta insuper esse debet pronuntiatio, et explanata omnium lit– terarum emissio, ex quibus psalmodiae verba constant, cum vocalium tum consonantium. 427. Integra denique sit pronuntiatio, ut non tantum omnia: verba, sed et eo.rum syllabae et litterae quaecunque rite emittantur. Si piures sibi succe– dant consonantes, ~arum cuique detur propria emissio, praesertim si ad duas diversas pertineant voces. Nec aliter fiat, si cum eadem consonante vox prior desinat, et altera incipit. Intra vero ídem verbum positae, geminae consonantes fortius emitti sufficit. Ex duabus vocalibus subsequentibus, nunquam diph– tongi fiant, nisi eas in unum sonum coalescere grammatice constet. Universae tandem syllabae sine ulla syncopa proferantur. 428. Quandoquidem in ecclesia psallentes unanimes et uno ore Deum et Pa– trem Domini nostri lesu Christi honorificare debent, ~ universae eorum voces, díligenter suppressis mendis quibus aliae ab aliis discreparent, penitus in unum coalescere audiantur. 5 Obtemperare aeque tenentur omnes certis normis, iuxta quas romana atque catholica Ecclesia a remotissimis temporibus psallere visa est, quaeque fideliter a chororum magistris discantur atque doceantur. 429. Nunquam vero in unum redigi poterunt omnium voces, nisi Chorales sciant, non soluminodo canere, sed etiam aliorum vocem secum cantantium auscultare, quatenus, per constantem vigilantemque attentionem, in omnibus singuli sese ceteris conformare valeant. 6 CAPUT II DE TONO IN PSALMORUM CANTU ASSUMENDO 430. Cum laus divina in choro perneta sit publicum servitium, nomine plebis fidelis celebratum, illo vocis tono, qui vero cantui competat, alto sci– licet et non submisso, declamanda est, sive hora consueta, sive anticípate Horae dicuntur. 7 1 Prns PP. XI{ Constit. Ap. « Divini cultus », diei 20 dec. 1928: A. O. Cap,, XLV, p. 66. - 2 Caerem. M., 1927, n. 73. - 3 PIUS PP. XI epist. diei 10 iul. 1912; BENEDICTUS PP. XV, epist. diei 15 febr. 1919; Prns PP XI. epist. diei 12 mart. 1922; epist. diei 30 nov. 1928; chirogr. diei 25 aug. 1929; Card. ÜASPARRI; epist. diei 19 • 1919; diei 26 aug. 1919; epist. diei 13 sept. 1919; epist. diei 10 iun. 1920. - 4 Rom., XV, 5-6. - 5 Prns PP., XI, Constit. «Divini cultus», loe. cit. - 6 Caerem. Min., 1927, n. 73. - 7 S. C. Conc., Nullius Orbetelli, Servitii Ecclesiae, 14 apr. 1696; Salernitana, Edictorum, 27 sept. 1732.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz