BCCCAP00000000000000000000799
Litterae P. Ministri Generalis IX Quae cum ita sint, non sine fundamento existimamus. omnes cum gaudio hanc novam Caeremonialis Ordinis nostri editionem, iam diu exspectatam, accepturos esse, cum sit fructus laboris et stzzdii plurium annorum plzzrium– que confratrum in re liturgica valde peritorum, spiritui Ordinis nostri eccle– siasticaeque legislationi adamzzssim respondeat, ac Sacrae Rituum Congre– gationis approbatione condecoretur. Ex nunc dicere revera possumus religíonis et pietatis Codicem, quo commo– dius expeditiusque in viam perjectionis et sanctitatis inoflenso pede curramus, opitulante Deo, iam nos possidere. Ex nunc huius novi Caeremonialis nor– mas secuturi, inviolatam quoque Ordinis nostri unitatem in fide, oratione, actibus, animae et corporis dignitate ác laude vitae plenius retinebimus atque veri Fratris Minoris Capuccini quae tradita est formam, semper et ubique, coram Deo et hominibus, demonstrabimzzs. « Una sit igitur in omnibus, sive in celebratione divinorum Mysteriorum, sive in divinis laudibus persolvendis, sive in caeteris tum universalis Eccle– siae, tum propriis Ordinis nostri functionibus adimplendis mentís confor– mitas, cordis consonantia, ac caeremoniarum etiam minimarum perfecta concordia ». 1 Cum denique omnia quae statuta sunt, ad cultum divinum rite exercen– dum potissímum dirigantur, pío voluntatis affectu ac prompto libentique animo sunt .amplectenda, ut propter eorum perfectam devotamque observan 2 tiam benedictio Dei et Seraphici P. N. Francisci et Nostra super singulos • Fraires et universum Ordinem copiase descendat, sicut illa quae descendit super Isaac eiusque semen, « eo quod oboedierit Abraham voci Dei, et custo– dierit praecepta et mandata eius, et caeremonias legesque servaverit».~ 2 Quapropter decernimus, ut hoc novum Caeremoniale ab omnibus Ordinis nostri religiosis acceptetur ac perfecta unanimitate adoptetur. Quae pridem in usu erant Caeremonialia et Ritualia, aboleantur; et si quae sint Manualia vel huiusmodi particularia Provinciarum. statuta, corrigantur et hule edi– tioni plane con/ormentur. Datum Romae, e Curia Nostra Generali, in Pesto Ptotomartytum Or– dinis, die I6 tan. I944. FR. ÜONATUS A WELLE Min. Gen. O. F. M. Cap. FR. AGATHANGELUS A WASPIK Seer. Gen. O: F. M. Cap. 1 Ex litt, Revml P. Bernardi ab Andermatt, Min. Gen., Caerem. Rom. Ser., edit. 1892, p. vm. - 2 Gen. XXVI, 5.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz