BCCCAP00000000000000000000799
De tempore Officii divini 83 communis, et in nostra Congregatione usque in hodiernam diem generatim conservata, pro posse restituatur, ubi nondum fuit resumpta. 1 Excipiuntur de iure tres ultimi dies Maioris Hebdomadae, in é¡uibus Matutinum die pr.aecedenti 1 perficitur hora tarda, hoc est sole occidente. 2 Item Matuti-num Defunctorum die 2 novembris, etiam in choro anticipari potest die 1 eiusdem mensis post ConJpletorium, vel respective die 2, si Commemoratio omnium Fidelium Defun– ctorum ad diem 3 nov. rémittitur. ª Vi Indulti Apostolici excipiuntur insuper Festum Corporis Christi et tota eius octava, in quibus, Ss. Sacramento expo– sito, Matutinum cum Laudibus ad crepusculum diei praecedentis anticipari potest; 4 Festum Sacratissimi Cordis Iesu; in quo pariter Matutinttm coram Sstña Eucharistia sollemniter. exposita celebretur; 5 Festum et octava Imma– culatae Conceptionis B. M. V. 6 Excipiuntur tandem, ex consuetudine Ordinis, dies recreationis qui tres praecedunt quadragesimas, iuxta usum Provin– ciarum. 7 412. Etsi Superior maior cum suis subditis semel atque iterum, seu ad breve tempus, dispensare potest, ne Matutinum cum Laudibus in choro media nocte persolvatur, 8 enixe tamen commendatur ne unquam concedatur eiusmodi dispensatio; quodsi in aliqua Provincia peculiares exstiterint rationes dispen– sandi, Moderatores harum Provinciarum ad Superiores generales recurrant. 0 413. Matutinum quod media nocte persolvi nequit, quoad fieri potest, mane dicatur in choro, circa auroram. 10 Nam sera anteceden ti, pro die sequenti, illud in choro recitare, praeter dies superius enumeratos, non licet absque Indulto Apo·stolico. 11 414. Obtenta a Superioribus generalibus lndulti Apostolici communica– tione, Matutinum in choro anticipari 'nequit hora secunda pomeridiana; 12 sed nonnisi elapsa hora tertia, et post dictum Completorium. 13 415. Cum Matutinum et Laudes non nisi unam constituant Horam cano– nicam, in publica recitatione Matutinum in choro a Laudibus separari non potest, nisi in nocte Nativitatis Domini, 14 in qua prima Missa Conventualis incipienda est post mediam noctem, dicto Benedicamus Domino in fine Mátu– tini. Qua Missa finita, dicuntur Laudes. 16 Post Laudes vero diei, si dicun– tur Vigiliae Defunctorum cum Laudibus, his absolutis dici potest Missa pro Defunctis. 16 416. Prima autem dicenda est immediate ante Missam Conventualem de Requie, quae prima die éuiusque mensis et Feria II cuiusque hebdomadae 1 Constit. Ord., n. 52. - 2 Caerem. Epise., l. 2, e. 22, n. 3 et 17. - 3 Caerem. Episc., l. 2, e. 10 n. l; S. R. C., n. 2002 ad 15; n. 3864 ad l et 2. - 4 Bull. Cap., t. I, p. 177. - 6 S. R. C., n'. 3712. - 6 Deeis. Def. gen."30 sept. 1851: Bull. Cap., t. X, p. 254, IV. - 7 Ordin. Cap. Gen., 52. - 8 BENED. XIV, Instít. eccl.; CVII, § IV, n. XXII. - 9 Ordin. Cap. Gen., 53. - 10 BENED, XIV, op. et loe. cit.; S. R. C., Oseen., 21 iul. 1607: GAVANTI, Thesaurus Sacrorum; Ri– tuum, t. III, p. 346. - 11 BENED. XIV, op. et loe. cit.; S. R. C., n. 34; n. 64, 67, 69, 71; n. 1358 ad I; n. 2331 ad 10 n. 2432 ad 2; n. 2834 ad 1. - 12 S. R. C., n. 4158 ad 2. - 13 S. C. Conc., Mutinen. 12 nov. 1644. - 14 Rubr. Brev. Rom., in Ordin. ad Mat. in fine; S. R. C., n. 3241 ad po– stula/. ...:.. '15 Caerem. Epise., 1. 2, e. 14, n. 9 et 12; Rubr. gen. Miss., XV, 4; Rubr. spee. Brev. Rom. in Nativit. Domini, post Matut.; S. R. C., n. 4120 ad 8. - 16 Rubr. gen. Miss., XV, 3. ·
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz