BCCCAP00000000000000000000799

82 Lib. JI, Pars I, Tit. I, Cap. II 407. Fratres in choro occupant locum, qui singulis competit secundum pro– priae dignitatis ve! antianitatis ordinem, et iuxta stallorum dispositionem. Prima sedes semper est Superioris Ioci, nisi. adsit Superior maior, cui eam cedere debeat: generatimque apud nos ea est, quae in latere chori Altare ex opposito respiciente prima est dexterae partís in medio eiusdem !aterís. Primam item sinistrae partís Vicarius occupat, qui vices Superioris absentis gerit, nisi tamen adsit Religiosus, qui praecedentia prae Vicario gaudeat, 1 ve!, Superiore maiore praesente, Superior loci ad hanc primam sedem sinistrae partís migrare debs!at. Duo autem Acolythi ,.stent hinc inde in extremo inferioris ordinis stallo, quod legili proximum sit. Quodsi inter cluas chori partes nimia exsistat disparilitas, ex iunioribus unius partís qui excedunt optime ad alteram riligrabunt, ut ambae numero propemodum librentur. CAPUT II DE TEMPORE 408. In regularibus ecclesiis, non secus ac in aliis choro adstrictis, Officium divinum, quo septies in die laus Deo cticitur, debito ordine debitoque tempore persolvendum est. 2 Singulis enim Horis canonicis, in choro recitandis, proprium assignatur tempus, quod eis omnino est attribuendum; proinde servitio chorali satisfieri nequit, si una Hora canonica ve! Missa conventuali perdurante, alía Hora recitetur, ª aut respectivus Horarum et Missae conventualis ordo non servetur. 4 409. Tempus pro recitatione divini Officii cbmputandum est dies astronomi– cus. Vesperis et Completorio attribuuntur horae postmeridianae; Matutino et Laudibus, nocturnum tempus ante ortum solis; Horis minoribus reliqua pars diei. Et in supputandis horis diei standum est, si agatur de choro, com– muni loci usui. 5 410. Hora pro Vesperis decantandis nunquam ante secunctam postmeridia11am statuatur. A Sabbato autem primo in Quadragesima usque ad Sabbatum Sanc– tum, tam in festis quam in feriis, exceptis diebus dominicis, Vesperae dicendae sunt in choro ante comestionem. 6 Ne tamen dicantur, nisi post Nonam et Mis– sam conventualem, sive ferialem, sive festivam, iuxta Rubricas, et laudabili– ter tempore comestioni propinquo, sive immediate ante meridiem. 7 Sabbató Sancto, Vesperae cantantur intra Missarum sollemnia, ut in Missali habetur. 8 411. Matutinum cum Laudibus media nocte apud nos regulariter recitandum est: quae sancta laudabilisque consuetudo, olim omnibus Clericis Religiosisque 1 Cfr. Ordin. Cap. Gen., 323, § 3. - 2 Clem. I, cap. Presbyter, de celebr. Missae. - 3 S. R .. C., n. 2699; n. 3914 ad 2. - 4 S. R. C., n. 4067 ad 2. - 5 C. l. C., can. 33, § l. - 6 Rubr. spec. Brev. Rom. ante Sabb. I Quadrag. - 7 ANDREAS A GAZOL0, Ord. Cap. Def. gen., Memoria/e rituum sive Caeremoniale, Romae, 1775 p. 69. - 8 Rubr. spec. post sumptionem Sacramenti in Sabbato Sancto.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz