BCCCAP00000000000000000000799
76 Lib. I, Tit. III, Cap. 11, Art. .V:I quae coram Sanctae Crucis Ligno palam exposito peraguntur, clerus sedens solitis temporibus caput tegere debet. 1 384. In omnibus processioníbus in quibus defertur Sstñum Chrísti Corpus 2 etiam pro Sacro V.iatico publice infirmis ministrando, 3 ve! Lignum Sanctae Crucis 4 tam clerus universus quam saeculares detecto capite incedere debent. In iís vero processionibus in quibus deferuntur reliquíae aut statuae .alicuíus Sancti, quotquot eas deferunt, ipso Celébrante parato non excepto, capite discooperto incedere debent; ceteri possunt caput tegere. 5 Similiter Subdia– conus Crucem hastilem in processione capite detecto deferre debet, necnon Diaconus Sabbato Sancto arundinem cum tribus candelis triangulo distinctis. § 2 - De usu pileoli 385. Cum iuxta Constitutíonum nostrarum praescripta, 6 Sacerdotíbus qui studíorum currículum absolverint, et aliquando, ex necessitate et Superioris Provincialis licentia, clericis et laicis, usus permittatur modesti pileoli, videant omnes, immo et ipsi sacerdotes, ut a dicto pileolo quantum fieri possit, in choro et ecclesia penítus abstineant. . 386. Quem tamen, si et his in locis adhibere censeant, deponere nequaquám praetermittant dum, chorum ingreqientes, aut ex eo egredientes, aut per eum transeuntes, salutant Altare maius, etiamsi Sstñum Sacramentuni ibi noh as– servatur, 7 quoties Chorum, Superiorem, Celebrantem salutant, 8 dum genu– flexionem perficiunt absque mora, dum confessionem faciunt, asperguntur, 9 incensantur, aut benedicuntur sive in Officio divino, sive in Missa. 10 387. Chorales pileolum deponere debent tempore divini Officií, cum soli intonant Antiphonas aut Psalmos; 11 cum in medio chori ad Lectorile cantant aut legunt Invitatorium, Lectiqnes, Responsoria prolixa aut brevia, Martyro– logium ek 12 dum Iegitur Evangelium ante Homiliam; dum dicuntur Prec"es dominicales aut feriales, et Orationes omnes; ad Antiphonas finales B. M. V. et ad Orationem Sacrosanctae. 388. Tempore demum Missae, Chorales pileolum deponunt, etiam in choro qui sit post Altare maius: dum aqua benedicta asperguntur; dum bini et bini recitant Kyrie, Gloria, Credo, Sanctus et Agnus Dei; 13 dum canitur ve! Iegitur (non tamen privatim a Celebrante) Evangelium. Missae sollemnis, ca;tatae vel conventualis lectae; cum cantatur ·Et incarnatus est etc.; dum recipiunt aut da.nt pacem; a Sanctús usque ad sumptionem Sstñi Sanguinis; dum Sstñum ·Sacra– mentum elevatur aut ministratur; ad benedictionem in fine Missae. 14 1 S. R. C., 0 n. 2722 ad 2. - 2 S. R. C., n. 1352; n. 1841 ad 1; Rit. Rom., tit. IX, c. V, n. 4. - 3 S. R. C., n. 3276 ad 2; Rit. Rom., tit. IV, c. IV, n. 12. - 4 S. R. C., n. 1841 ad l. - 5 S. R. C., n. 918 ad I; n. 1043; n. 1352; h. 1800; n. 1810; n. 1841. ad!; n. 3767 ad XXIX, 13. - 6 N. 39. - 7 S. R. C., n. 3491 ad l. - 8 S. R. C., n. 918 ad l. - 9 S. R. C., n. 1650 ad 4. - 1o S. R. C., n. 3491 ad l. - 11 S. R. C., 11. 2425 ad 10. - 12 S. R. C., n. 2079 ad 1; n. 3491 ad l. - 13 S. R. C., 11. 1650 ad 1; 11. 2895 ad 4. - 14 S. R. C., 11. 3438 ad 3; 11. 3491 ·ad l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz