BCCCAP00000000000000000000799
74 Lib. I, Tit. III, Cap. II, Art. VI tim quoties Chorales profundam corporis inclinationem facere debent: tune et ipsi, sicut reliqui de choro, ad invicem convertuntur. Si quando acciderit eos, propter aliam subsecuturam, in medio chori permanere per totam quae actu recitatur Horam, tune stent similiter facie ad faciem, dum canuntur Cantica evangelica, Magnificat, Benedictas, Nanc dimittis; durantibus Precibus domini– calibus et Benedictione in fine Completorii; itemque in initio Completorii ante y¡. Converte nos; ad Y/Y/. et ij'ij'. Dominas vobiscam. Et cam spirita tao, ante et post Orationes; Benedicamas Domino, Deo grafías; Fideliam anímae etc.; Do– minas det nobis saam pacem. Et vitam aeternam. Amen, in fine Horarum. Ad Preces tandem feriales, ad strophas Hymnorum et ad Antiphonam finalem B. M. V., quae flexis genibus dicuntur, versus Altare genuflectant. Art. VI De capite tegendo vel detegendo § I - D e u s u a m i e t us 376. Apud nos Chorales nullo tempore nec ullo loco caput bireto aut capu– tio tegunt, sed capite semper detecto stant, génuflectunt, sedent, incedunt. Celebrans vero ac Ministri, sacris paramentis, non tamen solo superpelliceo in– duti, temporibus praescriptis caput tegunt, non bireto, 1 sed amictu. 2 Ideoque Sacerdotes Ordinis nostri amictum induere debent pro quacunque functione, in qua pluviale, etsi super superpelliceo, adhibetur. 3 Et ut congrue ordinetur, ambabus manibus, nisi alterutra impediatur, imponi deponique eum decet. 377. Sacerdos Missam celebraturus capite amictu cooperto e sacristía ad Altare procedit et, finita Missa, ad eam redit. 4 Simili modo se gerunt Diaconus et Subdiaconus, sive in Missa sollemni, 5 sive in expositione et benedictione Sanctissimi Sacramenti, necnon Presbyter assistens cum pluviali et quotquot pluvialibus induti Vesperis seu Officiis sollemnibus intersunt. Nec aliter fit a C_elebrante et Ministris seu Assistentibus paratis, quoties ad aliam quamvis functionem agendam accedunt, ve! ab ea recedunt. 378. In actu functionis, Celebrans et Ministri parati generaliter caput amictu cooperiunt dum sedent, sive in Missa, sive in Officio, sive in quavis alia func– tione, 6 praeter casus exceptos, de quibus infra agetur. Prius tamen sedent, dein caput tegunt; dum e contra caput prius detegunt, et postea assurgunt. 7 379. Caput a Celebrante et Ministris paratis similiter est tegendum, cum, absoluta aliqua functione, ad aliam transeunt subsecuturam, utputa in fine Missae ad faciendam absolutionem ad feretrum, et generatim in processioni– bus. etiamsi deferantur Reliquiae Sanctorum, 8 dummodo non deferatur Sanctis- 1 s. R. C.. n. 938; n. 4056 ad l. - 2 S. R. C., n. 693. - 3 S. R. C., n. 3697 ad 9. - 4 Rit. celebr., tit. II, n. 1 et tit. XII, n. 6. - 5 Ibídem, tit. 11, n. 5. - 6 S. R. C., n. 2184 ad l. - 7 Caerem. Min., 1927, n. 43. - 8 S. R. C., n. 1352.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz