BCCCAP00000000000000000000799

VIII Litterae P. Ministri Generalis Post Christum natum Ecclesia, sui Fundatoris auctoritate praedita, nihil arbitrio cuiuscunque reliquit; etenim leges liturgicae, ab Ipsa conditae, omnia quae Dei cultum respiciunt accurate determinant, et vim obligandi habent. Concilium Tridentinum ita ait: « Pia Mater Ecclesia rítus quosdam, ut scilicet quaedam submissa voce, alía vero elatiore, in Missa pronuntiarentur, instituit; caeremonias ítem adhibuít, ut mysticas benedictiones, lumina, thy– miamata, vestes, aliaque id genus multa ex apostolica disciplina et traditione, quo et maiestas Sacrificii commendaretur, et mentes fidelium per haec visi– bilia religionis et pietatis signa ad rerum altissimarum, quae in hoc Sacri– ficio latent, contemplationem excitarentur ))' 1 et prohibet « ne sacerdotes aliis quam debitis horis celebrent, neve ritus alios, aut alias caeremonias et preces in Missarum celebratione adhibeant praeter eas, quae ab Ecclesia probatae ac frequenti et laudabili usu receptae fuerint )). 2 Novus postea Juris canonici Codex de Missae caeremoniis praescribit: « Reprobata quavis contraria consuetudine, sacerdos celebrans accurate ac devote servet rubricas suorum ritualium librorum, caveatque ne alias caere– monias aut preces proprio arbitrio adiungat )). 3 S. P. N. Franciscus, qui in primo Regulae capitulo promisit oboedien– tiam et reverentiam Summo Pontifici et Ecclesiae Romanae, in tertio iubet clericos facere divinum officium secundum ordinem sanctae Romanae Ecclesiae; et in Testamento severitatem ostendit erga illos « qui non facerent officium secundurh Regulam ))' videlicet iuxta Romanae Ecclesiae praescripta. Constitutiones quoque nostrae statuunt: « Curent insuper Superiores, ut diligenter observetur Caeremoniale ad usum nostrum concinnatum, ut in Ordine sanctae uniformitatis spiritus eluceat et fratres ipsi uno corde et cae– remoniarum unitate Deum laudent et glorificent, exemplaque virtutis mundo exhibeant )), 4 Jtem Ordinationes Capitulorum generalium: « In omnibus ecclesiis no– stris sacrae functiones debito decore, religiose ac digne peragantur, servatis adamussim. praescriptionibus liturgicis >>. 5 Ex quibus eruitur momentum statutarum caeremoniarum et necessitas omnia Ecclesiae et Ordinis praescripta observandi, tum in divino officio re– citando, cum in sacris peragendis, ut quotquot sumus in Fratrum Minorum Capuccinorum familia, ex omni lingua et populo et natione, « unanimes, uno ore honorificemus Deum )). 6 1 Sess. XXII, de Sacrif. Missae, cap. 5. - 2 Sess. XXII, Decr. de observ. et evit. in celebr. Missarum. - 3 Can. 818. - 4 Const., n. 50. - 5 Ord. Cap. gen., n. 61, § 1. - 6 Rom. XV, 6.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz