BCCCAP00000000000000000000798
28 HISTORIA GENERA.LIS 0RD, FR. MIN. CAPUCCINORUl\I scrupulo se confernnt Romam, quos et itali, ne quid pateren– tur, sequuntur » (l}. 19. - Itaqne in festo Ascensionis Domini an. 1691 (18 iun.}, in Urbe omnes congregantur atque supremum ID?deratorem eli– gunt Bernardinum ab Arezzo (1636-1718}, prov. Tusciae, omni commendatione dignum, qui deinde rara prudentfa, singulari facundia, maximaque religiositate, nationes Enropae peragravit,. gloriam Dei Ordinisque existimationem amplificans. Tempore eius regiminis quaestio de discretis, potissimum in Hispania, agi– tatur atque irümper in Belgfo vita regularis aliquantisper tur~ batur ob quosdam praetensos motus iansenismi, qui antea ince– perant et dein acllrnc protrahebantur (2). Bernardinus autem vir– tutis exemplo religionisque zelo disciplinam regularem ubique· promovere studujt (3). 20. - Oongregatis vocalibus in comitiis generalibns a.n. 1698, comparuit Vicesgerens Urbis qui nomine Summi Pontificis eos vehementer hortatur, ut quos noverint optimos eligant, secus enim electiones irritas illico declaraturus est. TimQr siquidem invaluerát apucl curiam Romanam, quocl potestates exterarum nationum proprios subclitos vi propugnare múliebantur ad pri– mas asseqnenclas dignitates. Attamen synoclus pacifice celebra– tnr. Die igitur 16 maii eligitnr J oannes Petrus a Busto Arsizio (1638-1700), mysterii Oonceptionis immaculatae Virginis Mariae propug·nator acerrimus, concionator egregius, mnltis Europae prin– cipibns gratus et acceptus, gi'aecae, hebmicae, gallicae, hispanicae et germanicae lingnae valde peritus. Multa sibi prospera a neo– electo universus Orclo sperabat; biennio in Urbe permansit, et dum in eo erat nt, relicto portu Januensi, in Hispaniam trans- (1) Cf. HIER0THEUS Ü0NFLUENTINUS, Epitome histo1·iaa, p. 452; Gollectio authen– tica, in AOC, 1891, t. VII, p. 135 sq.; FELICE DA MARET0, l'avole dei capitoli ge– nerali, p. 166 sq. (2) Vide infra, p. 145 ; LUCIANUS CEIJSSICNS, De diffiaultatib1t8 p1•aetea:t1t ian– senisnti in pl'OV. Flandro-Belgica, in Oollect. Franc., 1938, t. VIII, p. 384 sq.; 1939, t. IX, p. 383 sq. (3) Cf. Gollectio authentica, in AOC, 1891, t. VII, p. 139 sq.; ANGELO MARIA ,n'ANGHIARI, P. Bel'nardino Gatastini d' .tfrezzo, Firenze, 1935; FEI,ICE DA MARET0, Tat'ole dei rapitoligeneraU, p.168 sg.; HIER0THEUS C0NFLUENTINUS, Epitome historicat p. 452 sq.; MELCH0R DE P0BLADURA, Loe Generales de la 01'den, in Collect. Fmno., 1943, t. XIII, p. 284 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz