BCCCAP00000000000000000000798
104 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM tantur ad episcopos pro ordinatione, nisi prius a provinciae pa– tribus, vel ab aUis designatis examinati fuerint » (1). Qui sacerdotali dignitate aucti erant inter se vario modo di– stinguebantur. Aderant enim: a) sacerdotes simplices, qui neque– facultate iurisdictionis neque praedicationis rnuuiti erant; b) sa– cerdotes confessarii, qui vel fratrmn vel saecularium confessio– nes excipiebant; e) sacerdotes praedicátores, qui superato studio– rum periculo munus verbum divinum nuntiandi accipiebant; d) sacerdotes praedicatores et confessarii, qui utrumque mumw suscipiebant. Ex dictis in numero praecedenti patet hac aetate _numerum sacerdotum simplicium valde fuisse immiuutum, ma– xime antem in provinciis ultramontanis. Et revera, nisi ob gra– vem culpam, nemo amovel'i debebat a stndio theologiae moralis, cui destinandi erant illi omnes qui minus apti ad studia schola– stica iudicabantur (2). In proviuciis, apud quas ministerium cón– fessionis saecularium exercebatur, · eiusmodi stndium per trien– nium protrahebatur (3); in ceteris autem saltem per aun um. Ge– neratim confessarii ex ipsis praedicatoribus eligebantur, ita ut in aliquibus provinciis sacerdotes simpliciter confessarii penitus ignoti essent (4). Tantummodo pro concionatoribus necessarium erat perfectum studiorum curriculum, quod totam philosopfüam et theologiam complectebatur, Oeterum neque omnes conciona– tores delegata potestate iurisdictionali gaudebant ad confessiones audiendasJ uti abunde patebit ex bis quae de confessioné sae– cularium infra dicenda sunt. (1) Cf. Ordinationes, p. 134, n. 2. (2) Cf. Golleotio authentioa, cnp. gener. 1698, in AOC, 1891, t. VII, p. 206; - cap. gener. 1733, ibiil., p. 137; cap. gener. 1761, ibiil., p. 244. (3) Cf. Oolleotío aiithentica, cap. gener. 1761, in AOC, 1892, t. VIII, p. ·244, n. 13. (4) Ita in Belgio. Cf. Étndes Franc., 1936, t. XLVIII, p, 383.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz