BCCCAP00000000000000000000798

- 100 UI STORIA GENERALIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUi\I Anim.advertendum quoque est hoc loco quod Innocentius X,. desiderio flagrans perfectam religiosam disciplinam in coenobiis omnium regularium instaurandi, statuit an. 1649 ut status personalis et localis Ordinum religiosorum. in Italia et insu– lis adiacentibus spatio quatuor mensium redigeretur; interim autem superiores privavit facu1tate novitios recipiendi (1). Su– periores capuccini adamussim praescripta pontificia adimpleve– runt, quocirca mox S. Oongregatio iterum facultatem concessit, « dummodo ... ne recipiant novitios ultra numerum religiosorum provinciae a procuratore generali et aliis deputatfs novissime praefixum » (2), siquidem decreto S. Oongregationis Episc. et Regul. diei 2 maii 1655 provincUs Italiae et insúlarum statutum erat quot clericos et novitios recipere poterant, ita tamen ut si aliqui durante novitiatus obiissent, totidem alii reciperentur (3). Eadem S. Oongregatio declaravit, an. 1691, quoad aetatem can– didatorum serva:ndas esse constitutiones, ita ut annus decimus septimus pro clericis et decimus nonus pro laicis esset completus; attamen, an. 1709, ad instantiam superiorum indulsit, ut, dum– modo commuuiter non fleret, quandoque clerici recipi possent etsi decimum septimum annum nondum attigissent, si ceteris dotibus praestantes erant (4). 79. - Ad fratres laicos quod attinet, aliquas quaestiunculas attingere intendimus. ci) Et primo quidem quoad eorum religio– sam educationem seu institutionem, sciendum est quod S. Oongr. Episc. et Regul. an. 1709 procuratori generali imposuit ut litteris encyclicis ad provincias Italiae insularumque adiacentium missis supremos moderatores commoneret, ut in quolibet conveutu a superioribus localibus unus idoneus assignaretur sacerdos, qui catechismum romami.m et aliquod punctum Regulae reUgiosos laicos doceret. Insuper ex ipso iure particulari Ordinis constat post novitiatum adhuc sub regimine magistri iuniores esse col– locandos atque, tempore statuto in constitutionibus, eadem pe– ragere, quae in novitiatu :fieri solent. Praeterea S. Oongregatio die 15 martii 1758 omnibus superioribus regularibus iterum praecepit ut sacerdotem deputarent aptum ad fratres laicos co- (1) Cf. breve Inter CBtem (17 deo. 1649), in BC; t. VI, p. 408. (2) Cf. Aroh. Vat., Mi8c• .Arm. VIII, t. 54, f. 39. (3) Cf. BC, t. 11, p. 11. {4) Cf. BC, t. I, p. US.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz