BCCCAP00000000000000000000797

DE INTERNA ORDINIS EVOLUTIONE 57 I-n visitationihus fratrum peragendis páulo severins quam sui praedecessores se gessit; in recipiendis novitiis prndentissime agebat et severiore~ qnandam normam adhibuit, ita ut nonnisi probatissimos reciperet; quo füctnm est, ut pauciores illis diebns indnerent habitnm, eosque aliquando ob levem causam expelle– ret. Quae agendi norma non ab omnibus probahat,ur, unde in comitiis mense maio anni 1561 congregatis graviter redarguitur; nihilominus, quamvis et ipse repugnaret, in munere confirma– tus est. 41. - Nondum ,:quadraginta anni abierant ex quo Ordo Fra– trum Minorum Oapuccinorum canonice erectus erat, cum in concilio Tridentino solemni testimonio landatus et magnificatus es,t (1). Post longum intermissionis tempus patres conciliares iterum Tridentnm conveniunt mense ianuario anni 1562, atque sessiones usque ad mensem decembrem anni 1563 protrahuntur. Thomas a Oitta di Oastello negotiis visitationis dist:entus (sin– gulos enim conventus et fratres per Italiam longe iam propa– gatos videre et audire cupiebat) quosdam praeclaros viros illuc ad synodum mittit (quos denique ipse secutus est). In actis con– cilii aliisque testimoniis praeter vicarium generalem, sequentes Fratres Oapuccini recensentur: Evángelista a Oannobio, Joan– nes a Valentía, Franciscus a Mediolano, Hieronymus a Pistoia, Hieronymus a Montefiore, Angelus ab Asti et Hieronymus ,a Palermo. Ii orones consessu patrum magnam eonsecuti sunt be– nevolentiam tam ob suam eximiam dóctrinam quarn ob vitae austeritatem, ita ut plusqnam semel in publicis consessibns pro– clamatnm sit Fratres ·Capuceinos nulla indigere reformatione, ideo illos omnino amplectendos eisdemque fovendum esse. Immo, ut mox videbimus, aliqui praelati ultramontani .in proprias dioe– ceses ipsos tamquan cooperatores ministerii apostolici secum du– cere cogitarunt. 42. - In schemate cap. III, can. 3, de regttlaribus et moniaUbits, statutum erat ut aequalitas habitus in singulis Ordinibus serva– retur; nunc autem q'uia Ordo Fratrum Minorum Oapuccinorum aliquatenus a ministro generali Fratrmn Oonventualium pen– debat, periculum instabat proprium deserendi habitum. Qua- (1) Cf. PAOLINO DA ÜASACALENDA, 1 Oappuooini nel concilio di Trento, in Collect. Franc., 1933, t. III, p. 396 sq. ; ILARINO DA. MILANO, l Fmti Minori Oappuocini e, il concilio di T1·ento, in L'Italia Franc., 1944, t. XIX, p. 50 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz