BCCCAP00000000000000000000797

DE INTERNA ORDINIS EVOLUTIONE 45 :animo in omnibus se praebuit. In primis un:itatem· et autono– miam Ordinis tuitns est. Diximus Vincentium Lunellum, qui mense octobri anni 1535 Oalabriam visitabat, Fratres Oapucci– nos illius regionis ad obedientiam Fratrum de Observantia trans– ferre voluisse, ad quod facilius obtinen:dum amplas et aequis– .simas conditiones obtulit et acceptavit. Immo Ludovicus a Reg– gio in hanc propendebat unionem; sed superveniente infirmitate et morte vicarii provincialis Bernardini a Reggio nihil factum ,est. Oum vero de his omnibus ab ipso Ludovico Reggiensi Ber– nardinus ab Asti certior factns esset, ad eum rescribit die 16 ianuarii anni 1535 ut, neque pollicitationibus ministri generalis Fratrum Observantium moveatur neque a· pristino rerum statu se abduci ullo modo sinat (1). !taque sua, prudentia unionem na– scentis Ordinis in Oalabria.servavit. Sed maius instabat periculum. Iam duo menses erant elapsi antequam domus recollectionis in provinciis de Observantia erigerentur, tametsi superiores pa– .rum aut nihil in his locis assignandis solliciti essent. Volentes autem aditnm subditorum ad familiam ca,püccinam praecludere, Pontifici persuaserunt ut ad pacem et concordiam stabiliendam ,commissio trium cardinalium, quos erga ipsos benevolos agno– verao.t, eligeretur ad differentias inter ipsos et Fratres Oapucci– nos componendas ; quae commissio die 23 decembris anni 1535 sententiam enuntiavit districte prohibentem ne Fratres Observan– tes ad cong-regationem Fratrum Oapuccinorum transirent, donec Summns Pontifex de alío opportuno remedio provider~t. Quibus .in adiunctis Bernardinus minitantem procellam avertere cante •Conatus est. Mense igitur ianuario sequentis anni 1536 obtinuit ut laudatae commissioni cardinalitiae tres alii cardinales Fratrum Oapuccinorum fautores aggregarentur. Eodem tempore potens eorum fautrix Victoria Oolonna praelatos et magnates ad causam Fratrum Oapuccinornm tutandam allicere verbis et scriptis inde– fessim satagebat, immo ab imperatore Carolo V obtinnit nt prior sententia mutaretur, et revera nunc illos Pontifici commenda– bat (2). Itaque Bernardini et Victoriae Oolonna precibus permo– tus, Paulus III litteras apostolicas emanavit qnibus con:firmatio– nem canonicam reformationis capuccinae a Clemente VII factam (1) Cf, EDUARDUS ALENCONIENSIS, Tribulationes, p. G0-65, p. 40. (2) Cf. BERNARDINUS A COLPETRAZZO, Historia. Lib. 1, p. 413 ; EDUARDUS ÁLENCONIENSIS, TribulatiÓnes, p. 40 sq.; P. TACCHI-VENTURI, art. cit., p. 39.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz