BCCCAP00000000000000000000797

42 HISTÓRIA GENERALIS ORD. FR. l\IIN, CAPUCCINORUllí Angelo in Vado parum aut nihil in negotiis reformationis se immiscuit. Perpetua pericula, quae exsistentiae novae institu– tionis minabantur, Ludovico opportunitatem no,n dabant ad in– ternam illius evolutionem et ordinationem curanaam. Cetero– quin videtur ille magis aptus et sagax fuisse ad pngnandum quam ad administrandum. Verum quidem est statuta fnndamen– talia in comitiis Albacinae habitis communi consilio sancita esse et priscos illos fratres toto zelo ad propriam sanctificationem tendere; at negari non potest quod in personali et diuturno regimine ac in privato multorum zelo pericn]a ab instituto cursu deflectendi latebant. Profecto dum Ludovicus autonomiam seu independentiam a Fratribus Observantibus totis viribus propu– gnabat, ab authentica Ordinis franciscani vocatione et saecu– lari praxi. et methodo sensim sine sensu fratres dimovebat. Ete– nim plus aequo vitam eremiticam fovebat, a qua et studia et .apostolatus ministeria fere exsulabant, ita ut duntaxat labori ma– nuum sodales incumberent et Deo rebusque divinis die noctu– que in oratione vacarent (1). 25a. - Haec agendi ratio ipsnmque dinturnnm gnbernium qui– busdam illustrioribus fratribus, praesertim his qui anno 1533-1534 ex congregatione Ohservantiae venerant, insufficientia parumque efficacia videbantur, immo et regulae franciscanae contraria, quippe quae ad optimum fratrum regimen singulo quoquo trien– nio capitulum generale sancit congregandnm. Quo factum est ut prudentiores sodales Ludovico considerate snaderent de co– mitiis generalibus celebrandis; at ille consiliariis surdas prae– bebat aures, asseverans tempus opportunum comitiorum nondum advenisse, propter pericula quae adhuc imminebant. Sed quod sponte facere abnuerat, mandato pontificio facere coactus est mense novembri anni 1535 in coenobio romano ad S. Euphe– miam, atque communi suffragfo Bernardinus ab Astí vicarius generalis est constitutus, qui mox cum praestantioribus fratri~ bus quae ad rectum Ordinis regimen et idoneam administra– tionem spectarent statim perficere sategit: provinciae dividun– tur ac pro singulis earum superiores designantur; potissimum vero constitutiones Albacinenses ad meliorem formam redactae sunt. Exinde exordiens Fratrum Minorum Oapuccinorttm franci- (1) Cf. BERNARDINUS A COLPETRAZZO, Historia. Lib. I, p. 288 sq., 392. sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz