BCCCAP00000000000000000000797

26 HISTORIA GENERA.LIS ORD. FR, MIN. CAPUCCINORUM rum licentia petita licet non obtenta, ad regulam S. Francisci stricte observandam sub obedientia et correctione Ordinarii dioe– cesani, simulqU:e episcopo Oamerini, vel eius vicario in spiritua– libus commendantur. In hoc brevi nihil adhuc de reformatione sui iuris instauranda invenitur; neque ad haec usque tempora videtur Ludovicus cogitavisse, non aliter ac antesignanus Mat– tliaeus a Bascio. 8. - Oomitia generalia Fratrmn Minornm de Observantia congregata sunt Assisii mense maio anni 1526, in quibus Fran– ciscus de .Angelis in munere confi.rmatur. 1n his comitiis multa ad observantiam utilia statuta sunt (1); sed minister generalis, aliis curis et negotiis distentus, statutorum observ·ationi invigi– lare non poterat. Omnes novam Ordinis divisionem formidabant, potissimum Joannes a Fano in cuius provincia motus reforma– tionis serpebat. Ferunt aliqui scriptores (2) semel eum adiisse Beatam Baptistam Varani (t 31 maii 1526), ut ab ea sciscita– retur quomodo se gerere oportebat circa fratres illos reformatos·; .quae hoc responsum ei dedit: Si est ab hominibits consilimn hoc, opus dissolvetttr ,· si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere il– lud (3). Et revera a Deo esse consilium historia demonstravit; sed J oannes id nondum cognoverat, et quia illos vi capere non poterat, scripsit Dialogum inter fratres Stimulatum et Rationa– bilem, quo ostendere nititur quemlibet fratrem vitae sanctae cu– pidum posse intra Ordinem, vestigia prementem sanctorum pa– trum Bernardini Senensis et Joannis a Oapistrano, voti compo– tem :fieri (4). Quam quidem sententiam theorice veram esse nemo unquam negabit ; sed quod in praxi innumeris fere impedimen– tis praepediebatur 1 lector praesentis narrationis luce meridiana •clarius percipiet. 9. - Oirca alteram anni 1526 medietatem nostris eremitis (1) Cf. L. WADDINGUS 1 Annales, t. XVI, an.1526, n. X, p. 262; Ohronologia histo– rioo legalis, t. I, p. 244, 257 ; ,EDUARDUS ALENC0NIENSIS, De p1'imordiis, p. 31 sq. (2) Cf. MATTE0 PASCUCCI, Vita della Beata Battista Varani, p. 139-142, Mace– .rata, 1680; EDUARDUS ALENC0NIENSIS, De primordiis, p. 32. (3) Cf. . J.ot. V, 38-39. (4) Dialogo de la salute t1'a el f1'ate stimulato et el frate rationabile ci1'ca la re– ,gula de li JJrati Minori et s1ie dichiarationi per stimulati, Ancona, 1527. Opusculm:h iterum editum est a Bernardino a Lapedona, O. F. M. Cap. : Il « Dialogo della .salute » circa la i·egola dei Frati Minoi·i n6lle d1te oonipilazioni originali, !sola del Liri, 1939.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz