BCCCAP00000000000000000000797

24 HISTORIA GENERA.LIS ORD. FR. MIN. C.A.PUCCINORUM peraturus. Minister vero provincialis modum agendi Matthaei haud probavit, atque nixus litteris eiusdem Olementis VII mense martio latis contra religiosos extra claustra vagantes absque su– periorum licentia (1), illum iussit in solitarium coenobium Fo– rani custodiri. Cum autem de hac vexatione certior facta esse t ducissa Camerini Catharina ·Oibo, sua qua pollebat auctoritate fungens, obtinuit, ministro provinciali reluctante, ut Matthaeus liberaretur, qui Camerinum versus pro:ficiscitur mense iulio an. 1525. In itinere divertitur ad coenobium S. Jacobi Matelicae, ibique cum· sene Francisco a Cartoceto loquitur, qui eodem in– dutus habitu paulo post e vita migravit (2). 6. - Interim rumor egressus l\fatthaei spargitur in provin– cia Marchiae, intra cuius fines plures fratres observantioris vitae cupidi morabantur. Hos inter memoratur Ludov.icus a Fossom– brone, qui cum in patrio conveutu degeret, aestate illius anni 1525 Matthaeo se socium adiungere voluiti. Is antequam religio– sum habitum indueret, militiae nomen dederat, ·et animum au– dacem et industrium semper servavit (3). Iam pluries superiores vitam recollectam ducere frustra rogaverat ; tandem cum ger– mano fratre laico Raphaele ad Matthaeum confugit, a quo tamen · responsum negativum accepit, ;quippe qui fatebatur se facultate eos suscipiendi carere, qnae omnino a Sede apostolica erat im– petranda. Mense novembri anni 1525 Marchiam visitando peragrabat minister generalis Franciscus de Angelis, reforma,tionis francisca– nae eximius sollersque propngnator (4) ; is cum de dictis et actis Matthaei, Ludovici et Raphaelis esset edoctus, illos excomunica– tos declarav:it, qui tamen asylmn quaerentes ad eremum S. An– geli Fr. Minorum Conventualium confuginnt, ubi a magistrati– bns oppidi mense febr. anni 1526 benigne suscipiuntur. Joannes (1) Cf. ureve Clemeutis VII, Gum niiper (8 mart. 1526) ; EDU.A.RDUS ALENCO• NIENSIS, De primordiis, p. 21 sq. (2) Cf, MA.RIUS A MERCA.TO SARA.CENO, Relati oneB, p. 183 sq. ; BERNARDINUS A ÜOLPETRAZZO, Histo1·ia. Liber I, p. 126 sq. ;'!EDUARDUS A.LENCONIENSIS, De pl"i• mordiis, p. 18 sq. (3) Cf. MARIUS A MERCA.TO SARA.CENO, Relationes, p. 195 sq.; BERNARDINUS A COLPETRAZZO, Historia. Líber I, p. 132 sq.; G. LONDEI, Rivolta semfica, p. 19-88, Fossombrone, 1930. (4) Vide supra, p. 16: L. WADDINGUS, Annales, t. XVI, an. 1523, n. I, p. 167; an. 1525, n. X, p. 236 sq. ; Archivo Ibero-Amerióano, 1918, t. IX, p. 264.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz