BCCCAP00000000000000000000797

:368 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM animo, summa benevolentia fratres prosecutus est, pro quibus vel coenobia exstrui ipse curabat, vel ut impedimenta amove– rentur faciebat, etc. ; insuper libenter sacris supplicationibus in ecclesia Matriti et in alia oppidi El Pardo dicti aderat, atque religiosos familiariter alloquebatur. Fratres vero qui, eo regnante, veluti principum et Summi Pontificis legati Matritum pervenie– bant, sincero animo suscipiebat, eorumque consiliis libenti animo utebatur(l). Praeterea anno 1609, occasione sacrae visitationis mi– nistri generalis Hieronymi a Castalferretti, eum inter magna– tes regni primae classis opportunis cum honoribus "et praero– gativis adnumeravit (2). · 333. - Supervacaneum arbitramur fusiore calamo disserere hoc loco de habitndine Ordinis ad popnlos, quandoquidem ex praesenti narratione satis abunde constet quaenam qualisque mutua cooperatio et mutuus a:ffectus intercesserit inter gentes cuiuscumque coetus et humiles S. Patris Franciséi filios ; qui at– tento oculo necessitatibus pauperum et despectae plebis suc– currere cupientes, potissirirnm nefastis publicae calamitatis, belli, pestisque temporibus, in omnium servitium, bene:ficium et ob– sequium pio cuique caritatis et misericordiae officio se devove– bant. Nullus forsitan religiosus Ordo ul1o unquam tempore tanta popularitate tantoque amore feliciter circumventus est. · (1) Of. MELCHOR DE POBLADURA, Los ]]raíles Menores. OapucliinoB en Castilla, p. 26 sq., Madrid, 1946. (2) Cf. J. Pou Y MARTI, Sobi·e la Gmndeza de España a favor de loe Gene– rales Franciscanos, in Archivo Iber. Ainer., 1919, t. Xl, p. 8 sq.; MELCHOR DE PO• l3LADURA, Los Generales de la 01:den Capuchina Grandes de España de primera olase, in Oolleot. Franc., 1943 1 t. XIII, p. 274 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz