BCCCAP00000000000000000000797

DE HABITUDINE ORDINIS AD PERSONAS EXTRA.NEAS 35 3 310. --- Necessitudo Fr. Oapuccinos inter et Fr. Observantes non semper aperta benevolentia et mutua comprehensione claruit. Radix rixarum et dissensionum ad duplex caput potissimum ré– ducitur, nimirum ad receptionem fratrum et ad erectionem con– ventuum. Porro in comperto est apud omnes a primordiis lites ,et di:fficultates obortas esse sive ob separationem primorum fra– trum sive ob negatam facultatem alios Fr. Observantes recipien– di, quam Fr. Oapuccini sibi vindiéabant. Reapse autem ex illis Fr. Observantibus multi et quidem optimi ad Oapuccinos demigra– runt. Qui maiores illo tempore di:fficultates movit et creavit fnit minister generalis Paulus Pisotti Parmensis. Praeterea bono, ut creditnr, dnctus consilio card. Franciscus Quiñones de Angelis ,quandoque illis nocere intendit; sed fertur ante suum obitum pacem et concordiam cum iisdem statuisse (1). Plus quam semel, hoc saeculo decurrente, superiores Fratrum de Observantia ad .suam obedientiam Fratres Capuccinos cogere cogitaverant, atque in ipso generali concilio Tridentino quaestio unionis agitata est, tametsi aliqui scriptores plus aequo mutuas dissensiones exag– ·.geraverint (2). Adhuc Xystus V an. 1586 novi ter cavere debuit ne Fratres Observantes absque speciali Romani Ponti:ficis licentia ve~ ministrorum generalis aut provincia1is permissione ad Fra– tres Oapuccinos se transferrent, simul inhibens Fratribus Oa– puccinis ne illos reciperent vel retinerent (3). Sed maiores difficultates exortae smit, quando de novis coe– nobiis seu provirÍciis erigendis quaestio aderat in his locis, ubi illi sedem suam iam instauraverant, uti comprobatur in erectione provinciarum Parisiensis, Catalauniae, Oastellae, etc. Ob singu– laritatem eventus recolenda est etiam quaedam disceptatio circa domum S. Francisci in civitate Assisii, quam, uti aliqui volnnt, .anno 1615 fratres nostri acquirere intendebant, etsi ob inter– ventúm oratoris regis Hispaniarum ad preces Fratrum de Obser- ·vantia id fieri non potuerit (4). (1) Cf. BERNAJWINUS A CoLPETRAZZ0 1 Histo1·ia. Lib. I, in MHOMC, t. II, p. 411 sq. (2) Cf•. ZACHARIAS B0VERIUS, Ánnales, t,. I, an. 1562, p. 587 ; Ü0NSTANTIUS AB .ALDEASECA, O. F. M. CÁr., Natura iuridica paupe1·tatis Ordinis Fr. Min. Oapuooino– rum, p. 79-83 1 Romae, 1943 1 Vide supra, p. 57-58. (3) Cf. breve Pro ea (28 ian. 1586), BC, t. I, p. 42. (4) Cf. GIUSEPPE ABATE, º· F. M. C0NV,, La casa dove nacque s. FranceBCQ ca' ÁBBisi, p. 213, Gubbio, 1941. 23 - HiBtoria generalis - I.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz