BCCCAP00000000000000000000797

DE H.ABITUDINE ORDINIS .AD PERSONAS EXTRA.NE.AS 343 302. - Ex his quae de ministerio verbi deque :fidei defenw sione praesertim inter baereticos scripsimus, satis constat quo– modo alumni Ordinis ecclesiam catholicam eiusdemque hierar– ,chiam apud orones populos propagaverint et propúgnaverint. Nunc autem aHquid est addendum de modo quo aliquando iura ecclesiastica adversus saeculares potestates tuiti sunt (1). 303. - Ultimis decenniis saeculi XVI in Gallia haud sper– nendas partes habuerunt in negotiis publicis et politicis natio– nis, sive veluti consiliarii et adiutores apud Henricum III (2), sive veluti oppugnatores constantes censoresque moruro et vitae Henrici IV, sive veluti defensores et propugnatores Unionis sacrae (Ligue). A primo eorum introitu in Galliam a Carolo IX benigne , fratres suscepti sunt, magnaque benevolentia eos prosecuti sunt Oatharina de Medicis et Henricris III, qui ut confessarium et consiliarium elegerat eorum superiorem Bernardum ab Osimo. Oum autem anuo 1588 Blesis (Blois) cardinalis de Guise tmci– da tus est, Fratres Oapuccini confestim regis Henrici III faci– nus improbarunt, atque totis viribus cum confoederatis catho– licis adversus protestantes exinde sociata opera adlaboraverunt ; potissimum vero quando anuo 1589 Henricus IV rex salutatur et anathemate Clementis VIII deinde percutitur. Fratres omnimode leges ecclesiasticas observare conantur, voluntarium potius exsi– lium et domorum iacturam, quam regio edicto obtemperare sibi deligentes; quare tam in provincia Parisiensi quam in provincia Lugdunensi, multa adversa hanc ob causam fortiter sustinuerunt. Anno 1591 Angelus de Joyeuse, qui anno 1587 religiosum babitum sumpserat, quoniam universali magistratuum ac theo– logorum sententia testante, nulla aderat spes reliqua provinciam Occitaniae (Languedoc) et civitatem Tolosae ab imminenti hae– reticorum exitio liberandi, die 21 octobris Ordinem reliquit cum beneplacito superiorum Ordinis ipsiusque Clementis VIII, et exinde praefatam provinciam civilem moderatus est, suscepto summo imperio exercitus confoederatorum (Ligue) contra prote– stantes (3). Generatim eius confratres causam Unionis valide ubi- (1) Vide supra, p. 298-335. (2) Cf. GoDEDROY DE P.ARIS 1 Les Freres-Minem·s Capuoins en lh'anoe, t. 1 1 faso. I, p.. 72 sq., Paris, 1936, (3) Cf. AGATHANGE DE PARIS, o. F. M. CAP., Un cas de jurisprudenoe pontifi– cale. Le P • .tinge de Joyeuse, oapuoin et ma1·tfohal de Jlranoe, Assisi, 1936.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz