BCCCAP00000000000000000000797

VI DE APOSTOLATU INTER SCHISMATIOOS 286. Prima tentamina. - 286. Operositas .Aegidii a S. Maria in Graecia. - 286a. Missio ad Coptos .Aegypti. - 287. In ínsula Oretae. Bibl . - Roooo DA CESINALE 1 Storia delle missioni dei Oappuccini, t. I, Parigi, 1867; - (FREDEGANDUS AB ANTVERPIA 1 O. F. M. ÜAP.J, Do– cumenta inedita ad propositam missionem P. Hieronymi a Castro Fer– rectorum apud Marcum patriarcham .Alexandrinum spectantia (1606), in AOO, 1930, t. XLVI, p. 281-287; - G. GEROLA 1 I francescani in Oreta al tempo del dominio veneziano, in Oollect. Franc., 1932 1 t. II, p. 301- 326. 285. - Quamvis initia apostolatus .inter schismaticos et po– pulos in:fideles haud facile distingui possint, maioris claritatis gratia duobus capitibus quaecumque ad hanc inateriam spec– ,tant complectimur. Benignus lector, prout sibi magis opportu– num videatur, omnia suo loco disponet. Nullum dubium quin praelati ecclesiastici qui anuo 1584 fra– tres in Dalmatia, Pannonia et Illyria cooperatores habere deside– rabant, eorum opera uti valebant etiam ad schismaticos illarum regionum ad unitatein ecclesiae reducendos. Quia vero superio– res illis in terris observantiam et disciplinam regularem minime observari posse exsistimarunt (1), illuc fratres missi non fue– runt. Iterum anno 1594 coram card. Protectore et Summo Pon– ti:fice Olemente VIII actum est de mittendo in Bosniam et Oroat– iam Hieronymum a Sebenico; exorientibus autem di:fficultatibus, usque ad annum 1605 niitti non potuit (2). (1) Vide supra, p. 64; Rocco DA CESINALE, Storia dello miaaioni, t•. I, p. 94. (2) Cf. FRÉDÉGAND D'ANVERS, L'apostolat des 'FrereB .Mineur, Oapuoin, , in Líber Memorialis, p. 36. De Anglia et Hibernia cf. Bupm, p. 315,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz