BCCCAP00000000000000000000797

DE ACTIONE APOSTOLICA 309 VIII poposcit ut concionatores virtute et scientia praestantes il– luc mitteret, necessariis facultatibus munitos. Summus vero Pon– tifex, bis votis obsecundans, sacerdotes e Societate Jesu et ex Ordine Oapuccino missionarios illarum regionum instituit ineunte anno 1596. Oonvocatis igitur in urbem Augustae Táurinorum, Nuntius apostolicus utrinsque Ordinis religiosis reductionemVal– lium commisit; Jesuitis assignantur valles Lucernae et Angro– niae, et septem reliquae valles Oapuccinis deputantur (1). Primus praeses missionis capuccinae constituitur laudatus Valerianus a Pinerolo, vir doctus ac integerrimus, qui una cum Mauritio a La Morra, eximio theologiae lectore, et Philippo a Pancalieri atque Stephano a Gambola, egregiis verbi Dei prae– conibus, opus sibi commissum alacriter aggreditur, incipiens a vallibus Petruxiae et S. Martini, quas anno superiore visita– verat. Hi primi evangelici missionarii omnibus incolis :fidei catho– licae veritates et dogmata praedicant,' ministros haereticos, pro– pria ac definita disputatione in controversiam adductos, de catholica :fide persuasos facinnt, quam viva voce ac scriptis in– victe propugnant, iniuriis et calumniis minime deterriti, siegue brevi tempore uberes fructus colligere incipiunt. Novis mox ac– cersitis missionariis cooperatoribus, ad ceteras, valles extenditur actio apostolica, in qnibns :fides restauratur, ecclesiae aedi:fican– tur, sanctum missae sacrificium et sacramenta iam in oblivione fere mandata iterum celebrantur et administrantur; decreta con– cilii Tridentini promulg·antur et observantur; hierarchia eccle– siastica instituitur ; doctrina christiana pueris et adultis pub]iée impertitur ; eriguntur confraternitates Oorporis Ohristi, sodali– tates rosarii, etc. Neque silentio praetereundum est missiona– rios non solum ad conversionem haereticorum et eruditionem catholicorum esse intentos, sed etiam de formatione et instru– ctione cleri saecularis sollicitos. Stephanus a Tenda, fervens evan– gelicus operarius in Castrodelphino, annis 1603-1604, « adscitis atque undique ex castellanía pluribus congregatis vallicolis tyro• nibus, ex iis selectos quosdam magisque idoneos clericos sollici., (1) Cf. ZACHARIAS B0VERIUS, .A.nnales, t. II, p. 572 sq., 589, 680, 962; MATTHIAS FERREmus, Rationai·iuni chronographicum, Angnstae Tanrinorum, 1659; ,hio anotor, qui in Gallia Cisalpina missionarius fuit, ortns, progressns missionum et res gestas missionariornm fnso oalamo desoribit; Rocco DA CESINALE, Sto1·ia . delle missioni, t. I, p. 202-~47.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz