BCCCAP00000000000000000000797

288 HISTORIA GENERA.LIS ORD. FR. l\HN. CAPUCCINORUllf buisse, ita ut ingens scribat volumen qui hanc operositatem ostendere velit. Ut morem geramus, aliqua tantummodo speci– mina in medium ipsi proferinrns et argumenta obiter tangimus. Quondam in Reggio Oalabriae pestilentia grassabatur, atque duo ex quatuor religiosis, qui peste conflictatis assistebant, e vita migrarunt (1). Item anuo 1555 Patavium eiusque in agros pestis incidit ; fratres obsequio in:firmorum ultro libentique animo se dediderunt, et ex illis duo victimae caritatis occubuere (2). Magistratus serenissimae Venetiarum reipublicae ob caritatem -qua sodales capuccini tempore pestilentiae anni 1575/76 excel– luerunt, eisdem curam templi votivi SmL Redemptoris commit– tunt (3). Mediolanum immani lue depopulante anno 1576, S. Oa– rolus Borromaeus metropoleos archipraesul Fratres Oapuccinos accersit; ex tota provincia fratres certatim hunc honorem sibi vindicant; ex quibus tamen nonnisi duodecim eliguntur, aliis ad :finitima oppida destinatis. Paulus a Salo amplissimo lazareto urbis prae:ficitur cum plena spirituali et temporali potestate ; sub eius directione confratres omnes alacri animo sese impen– dunt diu noctuque, nullis parcentes laboribus, spatio viginti men– :Sium. .Ex liis, qui Mediolani servitium praestabant, decem peste absumpti sunt; eorum praeses Paulus dein Brixiae et Massiliae idem caritatis munus explevit, atque experientiae fructus collegit in opere Dialogo della peste, quod tam ad historiam pestilentiae Mediolani ann~ 1576 quam ad historiam culturae iUius aevi mul– tum confert (4). Insequenti anno 1575-157'6 pestis Panormum urit, quare pari (1) Cf. BERNARDINUS A C0LPETRAZZ0, Histoi·ia. Lib. III, in MHOMC. t. III, p. 444 sq. (2) Cf. ZACHARIAS B0VERIUS, AnnaleB, t. I, an. 1555, p. 528, n, V; DAVIDE DA PORT0GRUAR0, o. F. M. CAP., Storia dei Oappuccini veneti, t. I, p. 309 sq., Ve, nezia, 1941, (3) Cf. ZACHARIAS B0VERIUS, .,fnnales, t. I, an. 1577, p. 815 sq., n. I sq.; F. APP0LLONIO, La peste e il voto del MDLXXVI, Venezia, 1876. In Venetiarum urbe iam fratres se devoverant obsequio miserornm qui peste laborarent prima vice anno 1536/1538. Cf. ZACHARlAS B0VEitIUS, Annales, t. I, an. 1538, p. 275, n. XII; DAVIDE DA P0RT0GRUAR0, op. cit., p. 168 sq.; IDEM, Il Tempio del Redentore e iZ .-convento _dei Oappuccini in Venezia, Vem3zia, 1930, (4) Cf. ZACHARIAS B0VERIUS, ..tl.nnales, t. I, an. 1576, p. 793 sq., n. XIII sq.; - AOC, 1892, t. VIII, p. 281 sq.; l!HO, .t. XXVI, p. 248 sq.; PA0LO (BELLIN· 'TANI) DA SALO, Dialogo della peste, in L'Italia Frano., 1926, t. I, passim.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz