BCCCAP00000000000000000000797

278 HISTORIA GENERA.LIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM piat absque facultate capituli seu vicarii generalis, ut hoc offi– cium, prout requiritur, praeter bonam conscientiam, et sufficien– tiam, debita experíentia, ne exerceatur ab iis qui idonei non sunt. Illi autem qui confessarii ordinati sunt, confessiones non exci– piant ordinarie, sed tantum in casibus particularibus, quum id caritas requirit. Quod quidem statuitur ad fugiendas occasiones mentis distrahendae, unde in 0hristo coarctati et recolle~ti, sine offensione securius ad coelestem patriam currere possint » (1). Quandoque autem Summus Pontifex directe et immediate hanc facultatem concedebat; sic Paulus III die 3 martii anni 1537 indulsit ut Hieronymus a Montepulciano confessiones exci– peret Victoriae 0olonna tempore suarum peregrinationum (2). Ordinationibus generalibus anni 1549 praeter licentiam vicarii generalis et casum urgentis necessitatis requiritur quoque facul– tas a parocho obtinenda (3). Sequentes constitutiónum recogni– tiones, scilicet an. 1552, 1575 et 1608, om.isso capitulo generali, exigunt tantummodo facultatem vicarii generalis (4). 252. - Sensim sine sensu concionatores aliique sacerdotes Ordinis hanc facultatem obtinuerant; quapropter in capitulo ge– nerali anni 1578 statutum est, ut revocarentur omnes licentiae iam concessae, et ut deinceps. nulla alia concederetur absque consensu maioris partis definitorii (6). Nihilominus cum fratres ad provincias ultramontanas se contulerunt, aliam rerum con– ditionern quam in Italia invenerunt; saepe enim munere mis– sionariorum perfungi tenebantur, et alicubi ob sacerdotum pe– nuriam tam a :fidelibus quam a praelatis ut hoc ministerium ipsi obirent, expeteban~ur. Inde frequentes recursus ad Sedem apo– stolicam et ad superiores generales. 253. - Superiores igitur novas vitae conditiones in regioni– bus transalpinis ad Sedem apostolicam deferunt, et Summus Pontifex Gregorius XIV anno ló91, revocatis omnibus faculta- (lJ EDU.A.RDUS ALENC0NIENSIS, Pi·iniigeniae legislationis textus originales, in Lí– ber Memorlalis,'p. 391, n. 90. De oonfessa.riis monialium of. infra, p. 359. (2) Cr. EDUARDUS ÁLENCONIENSIS 1 Tribulationes Ord. Fr. Min. Oapucoinorum, p. 53, nota 1, Romae, 1914. (3) Cf. Oollectio authentioa, in AOC, 1889 1 t. V, p. 74, n. 7; ZACHARIAS BOYE· RIUS, Annales, t. I, an. 1549, p. 411, n, IX. (4) Cf. Le prime costituzioni, p. 70; VENANTIUS A LISLE·EN·RIGAULT, Monu menta ad con,titutiones, p. 310 sq., art. 114. (5). Da oonfessione aaeoularium, in AOC, 1903 1 t. XIX, p. 253.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz