BCCCAP00000000000000000000797

258 HISTORIA GENERALTS ORD, FR. MIN, CAPUCCINORUM (t 1578) eloquentia « non humana, non vana, non fucata erat,. quae aures duntaxat mulceret atque ad animum non pertinge– ret; sed cum in spiritu ac virtute Dei Ohristum crucifixum prae– dicaret, ignea illius verba adeo audientium corda inflammabant, ut ea facile ad poenitentiam ac virtutum amorem accende– rent » (1); Ludovicus a Giovinazzo (15H8-1587) virtutibus, quae evangelicum concionatorem decent, :floruit, « non enim verbo– rum flosculis, non inani aurium pruritu, non eloquentia melle illita, populos palpat; sed instar fulguris coruscantis, ac velut grando et carbones ignis, tam ingentis caritatis flamma Dei ver– bum disseminat, ut et impíos ad poenitentiam terreret, poeni– tentesque ad pietatem accenderet. Apostolica namque dicendi libertate fretus, tam acriter in publica vitia invehebatur, ut nec: nobilium aut potentium vultum metueret, neque ulla vitae pe– ricula formidaret, dummodo evangelico muneri satisfaceret » (2).. Multique alii concionatores egregii hoc loco essent memorandi. Atqui alios tune etiam recensebimus, dum de sermonariis edi– tis erit quaestio. Reliquum est ut in praesentiarum unum vel alterum seligamus, qui maiorem laudem adepti sunt in singulis nationibus, per quas Ordo propagátus erat. Fridericus card. Borromaeus uti magistros eloquentiae sacrae proponit Alphonsum (Lobo) a Medina Sidonia, et Matthiam (Bel– lintani) a Salo. Verbis huius cardinalis merita utriusque concio– natoris ostendimus. <1: Alphonns Lupus e franciscana disciplina. severiore primu,s omnium ita perturbavit atque concussit homi– num animos oratione sua, ut ex omni memoria paucos admodum reperire possimus, qui cum eo videantur esse conferendi... Aetas. nostra, quantum ego iudicare possum, nusquam alibi magis ad vivum expressam bene moratae orationis imaginem, quam in Alphonso Lupo sit contemplata ... Modo verborum sonus erant fulgura, modo fragor vocis, modo gestus inexpectatus, quibus iudiciis, flammae pectoris identidem emicabant, nec adiuvante ipso nec sentiente ... Sane Lupus non solum in suggestu; sed,. quod fortasse plnris refert, in omni vel actione v el loco certis– sima dabat signa perfectae virtutis ... Arbitror ego Lupum, cum (1) Cf. ZACHARIAS BOVERIUS, Annales, c. I, an. 1578, p. 832, n. XIII. (2) Cf. ZACHARIAS BOVERIUS, Annales, t. II, an. 1587, p. 343, n. 6; EMANUELE•. MARTINA DA FRANCAVILLA, Cronaca dai Fmti Min. Cappuccini di Puglia, p. 141. 165, Bari, 1941. ·

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz