BCCCAP00000000000000000000797

PRAEFATIO ó pae nationibus abolescit atque eiusdem operositas valde minui– tur, partim deficientibus sodalibus, partim vero adversis rerum adiunctis percrebescentibus. Attamen huc illuc pedetentim vires · novae afferuntur, q~ibus felici successu colll::lctae coenobiticae communitates instaurantur et provinciae. Decurrente saeculo XIX ingratas vicissitudines pati nostrates una cum aliis religiosis sodalibus adiguntur, donec comitiis. generalibus an.1884 Romae edictis, Bernardus ab Andermatt Ordinis moderator electus est, qui spatio viginti quattuor annorum fratribus praefuit. Praesenti autem saec. XX bis iam immane bellum (1914-1918, 1939-1945) numerum ac vim fratrum ad tempus coarctavit; verumtamen ad nostros usque dies Ordo tam disciplina interna quam fecunda operositate crescit et clilatatur, uberes colligens fructus in ec- clesia Ohristi atque civili societate. · Iam vero series argumentorum et methodus seu ratio trac– tatus nobis enucleandae sunt, quibus singulae partes explican~ tur et describuntur. Porro historia alicuius societatis similis no– bis apparet biographiae unius individni ; quocirca illam metho- . dum amplectimur ad praesentem historiam enarranq.am, quae, nostra sententia, adhiberi debet ad res gestas unius viri descri– bendas. Age vero, tum exacta cognitio et ratio viri nobis af– fulgent, quum eius conceptionem, ttativitatem, irifantiam, adu– lescentiam, iuventutem et senectam attente perspeximus, necnon in qualibet eius aetate progressus corporis et animae una cum qualitatibus seu dotibus tum naturae, tnm mentis, tum animi, in– genii, morum, tum utriusque vel virtutum vel vitiorum, aut tan– dem laudem aut improbitatem cognitam habemus. Profecto cum de aliqua societate fit sermo, corpus est ipsa societas, cúius perve– stigatut origo, inorementum et progressiis per saecula. Principium autem individuationis huius corporis efficitur legibus, quibus cor– pus regitur et quibus ab aliis separatur atque in sua natura propria constituitur. Porro societate iam constituta, distincte investi– gandae sunt partes quibus illa coalescit, et quoniam individuis constat per di versa loca exsistentibus sub una auctoritate, osten– dendum est quinam sint sodales, quibus in locis morentur et quanam auctoritate regantur ; inde habetur structura seu con– stitutio personarum, locorum et graduum dignitatis. Exinde ve– niendum est ad investigationem facultatum seu potentiarum, quibus societas operositatem suam exercet, nempe intellectus et

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz