BCCCAP00000000000000000000797

226 HISTORIA GENERA.LIS ORD, FR. MIN. CAPUCCINORUM F. M. OaP.,.S. Laurentii Brundusini O. M. Oap. doctrina deiustifica– tione. Studium hist01·ico-theologicum, Patavii, 1939 ; - OUTHBERT GuM- . BINGER, O. F. M. CAP., The Scholarship of St Lawrence of Brindisi~ in Franc. Studies, 1942, t. 22. New series, t. II, p. 118-132. 217. - Animadvertendutn est in hoc capite non omnes scrip– tores capuccinos praesentis aetatis recenseri, quandoquidem aliqui eorum aptius memorantur in locis, ubi de speciali operositate :fit sermo, v. gr. de vita spirituali, de praedicatione, de aposto– latu inter haereticos, et ita porro. Insuper fieri non potuit quin aliqui recenserentur, qui sequenti aetate actionem litterariam antea iam inceptam perfeeerunt; de quibus tamen in praesen– tiarum obiter dicendum erit. Quotquot in Ordine Oapuccino ·libros exarare atque ederes cogitabant, haud parvas experiebantur difficultates. Plurimi eo– rum poterant dicere haec quae Petrus (Trigoso) a Oalatayud de seipso scripsit: « Veniam mereor ..., quia propter strictam no– strae regulae observantiam non potui habere eam librorum co-– piam, qua alii abundant, nec eas vitae commoditates, quae ad tantum munus subeundum sunt necessariae. Magno etiam mihi impedimento fuerunt continuae, quas habui ad populum, con-– ciones et ordinariae Religionis nostrae occupationes, a quibus. liberari non potui » (1). Nihilominis repertoria bibliographica Or– dinis recensent tercentos circiter scriptores, quiannis 1525-1620· aliqua composuerant opera; ex ipsis vero multa typis vulgata. non sunt. 218. - Oirca libros a sodalibus capuccinis edendos in con– stitutiones anuo 1575 recognitas sequens statutum. inseritur, de– cretis Tridentinis omnino consonum: « Prohibetur ne quisquis– audeat per se vel per alium imprimere libros, aut eos evulgare sine licentia in scriptis P. _Generalis; ipse vero P. Generalis. hanc non tribuat licentiam, nisi prius a nonnullis doctis et ad id idoneis personis dicta opera videre et examinare fecerit. His– autem eo modo examinatis et approbatis, concedere poterit ut typis mandentur cum licentia Ordinariorum. Et si quis contra– rium fecerit, ipso facto privatus exsistat ab omnibus actibus le-– gitimis, ultra poenam in concilio Lateranensi edictam » (2). (1) Cf. S. Bonaventume ••. Sunima theologica, Ad Lectorem, Romae, 1593. (2) Cf. Le prime costituzioni, p. 87; CoUectio aiithentica, cap. gen. 16l8, in AOC,,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz