BCCCAP00000000000000000000797

-218 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM 2. - De ampliatione et perfecta studiorum ratione (1564..1618). '209. Decretúm capituli generalis an. 1564. - 210. Ratio stitdiorum usque ad annum 1618. - 211. Disciplinae. - 212. Studentes. - 213. Lec– tores. - 214. De studiis generalibus. - 215. De doctrina in scholis Ordinis tradenda. - 216. De bibliothecis. 209. - Die 19 maii anni 1564 in comitiis generalibus Ro– mae congregatis ad supremmn Ordinis culmen evehitur Evan– gelista a Oannobio, doctus ac eruditus canonista, qui sessionibus ,concilii Tridentini interfuerat. Ferunt plurima in hoc capitulo statuta esse ad observantiam urgendam fü~cretorum concilii Tri– dentini, ínter quae speciali memoria censetur digna haec ordi– natio, scilicet: ut in qualibet provincia, ubi id :fieri posset, in– stituerentur publica studia theologfoa (1). Exinde novo splendore studia florescere coeperunt. Quamvis bistoriograpbi id explicite non asserant, af:firmari posse arbitran:iur iam in hoc capitulo :aliquatenus normas adumbratas fuisse, quae postea in constitu– tiones anno 157.5 recognitas insertae sunt. 210. - Ordinatio studiorum constitutionibus anni 1575 pro– mu1gata fere perfecta dici potest, si quae vero in ea adhuc de– ·siderantur ordinationibus generalibus sapienter addita snnt nsque .ad annum 1618; disciplinae tradendae aptins signi:ficantur, atque ,qualitates clericorum studentium et lectorum exhibentur (2). 211. - In primis obligatio instituendi studia, ubi :fieri posset, in aliquibus locis cniusque provinciae claris verbis enuntiatur, dum antea constitutiones anni 1535/36 tantummodo de instaura– tione studiornm generice loquebantur. Legislatio capuccina quoad ·disciplinas in scholis tradendas nunc plura exigit quam con– •Cilium Tridentinum, nimirum: grammaticam positivam, aliasque scientias aptas vel necessarias ad pleniorem intelligentiam sacrae theologiae scholasticae et divinae scripturae; logicam et philoso– phiam (pbysicam et metaphysicam). Paulus V anno 1610 omni– bus Regularibus praescripsit studium lingnarum hebraicae, grae- (1) Cf. ZACHARIAS BOVERIUS, Ll.nnafos, t. I, p. 609; Colleotio authentioa, in AOC, ,t. V, p. 79. , (2) Cf. LB p1·ime oostit1,zioni, p. 87-89; VENANTIUS A LISLE•EN-RIGAULT, Mo– .numenta ad oonetitutiones pertinentia, p. 469 sq,, art. 167 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz