BCCCAP00000000000000000000797

. 188 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM sos fratres, ut omnes cogitationes suas dirigant ad hunc finem, illucque omnes suas intentiones convertant necnon omnia sua desideria cum omni possibili amoris impetu; ita ut toto corde, mente, anima, viribus et virtute, cum actua1i, continuo, intenso et puro affectu uniamur optimo Patri nostro » (1). Porro ob Dei amorem fratres orant, adversa sustinent, labo– rant, se despiciunt, virtutes colunt, observantiam regulae litte– ralem fatentur atque omni impetu et contentione profitentur. 186. - .Amor caritatis resplendebat quoque inter confratres, qui in communis vitae consuetudine erant « omnes cor unum et anima una» ; se invicem diligentes et supportantes eo tenero affectu, quo mater proprios :filios diligit. Hic fraternus amor dul– ces M suaves reddebat poenas, adversitates et aushiritates. Po– tissimum autem erga aegrotos refulgebat caritas, quibus omni comitate ac sedulitate sodales inserviunt in in:firmitatibus, nul– lam refugientes molestiam (2). 187. - Ex hoc denique ignito amore profluebat zelns pro salute animarum procuranda, quam omnes vitae integritate op– timoque exemplo iugiter promovebant, praesertim concionatores praedicando Evangelium et quamlibet aliam apostolatus normam exsequendo. ~\tqui continua huiusmodi apostolatus exercitatione eorum spiritualis vita fructuosa sanctitatis incrementa excipie– bat; imo forsitan animadvertere iuvabit quod fere omnes illos fratres, quibus coelitum honores ecclesia tribuit vel de quibus canonicos processus confecit, sive laici fuerint sive sacerdotes, ipso in medio saeculo insignes virtutes coluisse atque insolitos perfectionis gradus ascendisse : Hinc Felix a Oantalice, Raynerius a Sansepolcro, Seraphinus a Montegranaro, inter alia domestica ministeria, longo temporis spatio humili ac laborioso officio stipem quaeritandi perfuncti sunt; B. Benedictus ab Urbino, SS. Lau– rentius a Brundusio atque Josephus a Leonissa inter magnos apo– stolicos viros huius aetatis adnumerandi sunt. (1) Cf. EDUARDUS. ALENCONIENSIS, Primigeniae legislationiB textus originales, in Liber·· Memorialis, p. 381 sq., n. 63; Le pt·ime costituzioni, p. 61. (2) Cf. MELCHIORRE DA. J'OBLADURA, « La bella e santa Riforma », p. 156 sq-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz