BCCCAP00000000000000000000797

180 HISTORIA. GENERA.LIS ORD. FR. MIN. C.A.PUCCINORUM Neque solum ob intrinsecam <livinamque dignitatem, sanctis– simae eucharistiae sacramentum cultu praecipuo et devotione sincera honorabant; sed eo libentius hoc peragebant, quo hae:.. retici illius temporis cnltum eucharisticum deridebant et rea– lem Ohristi praesentiam denegabant (1). Item frequentem com– munionem apud populum :fidelem divulgabant atque instituto piae praxis XL horarum, quod uti proprium sibi Fratres Oa– puccini vindicabant, ubique locorum solemni pompa gentes con– vocabant ad debitam J esu Ohristo eucharistico adorationem publice exhibendam (2). 179. - In divinis laudibus persolvendis magna adhib(?batur diligentia. Fratres connitentes «potius corde quam ore» psallere, < omni devotione, debita attentione, spiritus consonantia, gra– vitate » quotidie die noctuque divinum opus explere tenentur, observantes adamussim tam in breviario recitando quam in sancto sacrificio celebrando ritus et caeremonias ab ecclesia praescriptas (3). Nihilo tamen minus superiores generales anno 1570 obtinuerunt a Pio V ut non obstante bulla reformationis breviarii et missalis, « festos dies, seu solemnitates, propria of– ficia et horas canonicas beati Francisci Ordinis Minorum Fun– datoris et aliorum eiusdem Ordinis sanctorum celebrare, recitare, seu decantare possent ... , et proprias missas eorumdem sanc– torum in veteri missali contentas ... , dummodo missas huius– modi in aliis diebus solemnibus non celebrent, nec in novo missali romano apponant seu imprimant, sed seorsu:m habe.ant » (4). Fratres Hli qui quovis praetextu aut ratione diu noctuque cho– rum non frequentant habitualiter, extra conventum mittendi non sunt (5), et legitime non impediti a superiore locali punian– tur (6). Ordinem moderante Hieronymo a Montefiore (1574-1581) usus introducitur missas et o:fficia simpliciter cantandi; qui quidem usus utpote consuetudinibus et simplicitati contrarius mox, id ést, an. 1581, derelinquitur (7). (1) Cf. M.A.RIUS .A. MERO.A.TO SARACENO, Relationes, in MHOMC, t. 1, p. 261. (2) Vide infra, p. 267. (3) Cf. EDU.A.RDUS ALENCONIENSIS, loe. oit., p. 369, n. 30, p. 414,. 11. 142. (4) Cf. BC 1 t. I, p. 33. Vide e·biam Prus V, Quoil, a nobis (9 iul. 1568); P. BA- TIFFOL, Hiatoii'e du.B1·éviairo Romain, p. 300-314 1 París, 1911. (5) Cf. Oollectio authentica, cap. gen. 1602, in AOC, 1889, t. V, p. 168, n. 23. (6) Cf. Oollectio authentica, cap. gen. 1613, in AOC, 1889, t. V, p. 280, n. 9. (7) Cfr. M.A.TTHIAS A SALO, Historia. Oapuocina, in MHOMC, t. V, p. 287-288.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz