BCCCAP00000000000000000000797

DE SUBSIDIIS .AD PERFECTIONEM 175 tem. illuminandi a:ffectumque accendendi quam depromendi verba ... Ne in choro addatur aliud officium praeter Officium Beatae Virginis, ut fratribus plus suppetat tempus vacandi' ora– tioni privatae ac mentali, quae valde fructuosior est quam vo– calis » (1). 174. - Huiusmodi orationis mentalis exercitium summopere ac studiosissime fratres illius temporis prosequebantur, qui qua– dam praedilectione ad vitam contemplativam potius quam ad activam impellebantur; unde aliqui exorti sunt abusus, quos illico superiores sapienti consilio eradicavere. Suspicamur boc vitio peccasse fratres illos, qui tempore regiminis Hieronymi a Montefiore (1574-1581) quandam austeriorem reformationem au~ spicabantur, quique vulgato nomine « Magdalenae » appellabantur, forsitan ob suum nimium solitudinis et contemplationis amo– rem (2). Paulo post in provincia Parisiensi quidam fratres arden– tiori zelo incensi, duce Nathanaele a Pontoisse, ut cum maiore quiete in solitudine vivere possent cum strictiore regulae et paupertatis observantia, omnia instaurare desiderabant sub de– pendentia ministri generalis Fratrum Oonventualium (3). Ubi– cumque opus esset, superiores vigilanti cura immoderatos usus reprimebant, eademque diligentia rectum orationis et contempla- tionis usum moderabantur. · 175. - Iam a primordiis institutiónis capuccinae in provincia. Belgica (1585) contentio quaedam exorta est ínter eos fratres, qui vitam contemplationis praediligebant, et illos, qui vitam activam libentius amplectebantur (4). Generatim omnes fratres intensitate quadam vitam spiritualem colebant, ita ut « universa provincia videretur spiritualizata » ; sed, quia vel iuvenes impe– riti vel falsa interpretatione doctrinae quorumdam scriptorum scientiae mysticae decepti, in varios ideo errores seu excessus dilapsi sunt, qui quietismum redolent a<1 sapiunt. Siquidem prae– textu unionis et contemplationis devota religiosae communitatis. (1) Cf, EDUARDUS ALENCONIENSIS, loo. oit., p. 273, n. 42; MELCHIORRE DA POBLADURA, op. cit., p. 233: (2) Vide supra, p. 62. (3) Cf. GoDEFROY DE PARIS, Les Ifreres Mineu1·s Capucíns en Franoe. Histoire de Za provínce de .Paris, t. I, faso. II, p. 185 sq., 211, Paris, 1939. (4) Cf. HrLDEBRAND, Les premiers Oapuoina belges et la rnystique, in .RevM d' Ascet. et Myst.. 1938, t. XIX, p. 245-295,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz